Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

186.

187.
IVLIAE MAMMEAE AVGVSTI
FELICITAS PVBLICA.


    VIDIMVS Patauij apud Alexandrum Bassianum antiquarium, amicum nostrum, & ipsi in Nomismatibus antiquis, Felicitatis effigiem, & praecipuè in Iuliae Mammeae Augusti, in cuius tergo foemina erat in solio sedẽs, dextera caduceum, sinistra grande cornucopiae tenens, cum hac inscriptione, FELICITAS PVBLICA. de hac meminit Plinius lib. XXXV. Natural. histo. cap. xij. his verbis. cùm de Archesilao praestantissimo statuario loquitur: deinde eidem à Lucullo H. S. LX. Signum foelicitatis locatum, cui mors vtriusque inuiderit. meminit & Druus Augustinus lib. de Ciuitate Dei. L. Licinius Lucullus anno ab v.c. DCLVI. Cos. cum L. Cotta construi curauit eidem Foelicitati aedem. refert Marlianus lib. Topographiae 4. Foelicitatis templum in exquilijs fuisse: idq́ue postea à Nerone domum auream extruere parante, combustum. quòd foelicitas sedeat in solio, magna fuit populi Romani in Augusto fiducia, vt se sub eo principe nimium foelicem existimauerit, cùm per Valerium Messalam eodem mandante populo, Bonum, inquit, faustúmque sit tibi, domuíque tuae Caesar Auguste, sic enim nos perpetuam foelicitatem Reipublicae, & laeta huic precari existimamus, Senatus te consentiens cum Populo Romano, cõsalutat patriae patrem. Cui lachrimans respondit Augustus his verbis, Compos factus votorum meorum, Patres conscripti, quid habeo aliud Deos immortales precari, quàm vt hunc consensum vestrum ad vltimum vitae sinem mihi perferre liceat. Haec Suetonius in Augusto. Quid caduceus in dextra, quid in sinistra Cornucopia, desigent, alibi explicauimus. nempe in expositione sepulchri marmorei clarissimi Andreae Alciati. C. quam breui in lucem dabimus, cùm iam sit ad finem penè per ducta.
M. VA


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer