Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

18.

vt tandem ad lucem perueniant. Ecquídnam est aliud Romanarum antiquitatum studiosiβimos homines hoc thesauro fraudare, quàm sitiẽtes à viuo flumine, ac liquido fonte, ne sitim sedent, deturbare ac depellere? Quid [?] hoc aliud est, quàm celare gemmas in luto [?] habere inuolutas? & quid aliud tandẽ est, quàm ipsius priscae virtutis honores, ac maiestatẽ Romani Imperij in perpetuam obliuionem, Lethaea [?] flumina demergere? Quis hos igitur appellet antiquitatis ama tores? qui tantùm oculos, & illos illiteratos pascunt, non animũ, non pectus erudiunt: qui tantùm admirantur, quod nesciunt: veluti illi serui, qui nimis apud veteres studiosè tabulas pictas, aut vasa Corynthia, aut quid simile arte elaboratum intuentur. Iam per Deum immortalem concedant alijs benignè, quod ipsi ignari vsu nequeũt fungi, nec ingenio percipere, aut intellectu attingere. Hoc in praesentia volui dixisse, non quod expostulẽ eos, qui hisce antiquis rebus abundant, vt illa alijs donent, sed vt saltẽ literatis haec cõmoda praestẽt, & à doctioribus velint sibi explicari, quae ipsi nõ intelligũt. Ne res huiusmodi cognitiõe dignae apud se depereãt, quae sibi alijs [?] emolumento eβe poβunt. Tu autem interea illustris ac humaniβ. Bergunti, hos meos labores qualescunque suscipere & amplecti nõ dedignaberis, laeto [?] vultu haec à me enarrata numismata, vt iam fecisti, cùm illa iudicio tuo his elapsis mẽsibus supposui, quae etiã tuo iudicio tum cõprobata nomine tuo exire volui, vt si quid habebũt censores, quod in his me reprehendãt, sciãt me sub tuis auspicijs hoc opus primùm edidiβe: ideo me sub tuo clypeo protectũ, illorũ tela nõ valde for midaturũ. Vale, vir omniũ virtutũ singulare domicilium, & Parmae decus ac splendor incõparabilis, & Constantium Landũ toto eius vitae tẽpore praestãtituae virtuti ac probitati addictiβimũ (vt facis) ama. Ticini 7. Cal. Iunij. M.D.LIX. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer