Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

181.

Copia, quam sequitur dulcis, & alma quies.
Illa timere famem diram vetat, altera mandat
Vt Phoebo, & Musis otia digna colam.


   Quod autem ad effigiem, canis currentis spectat, & hominis spiculum iacientis, non multum abest ab ijs, qui in Postumae numo exaraui: ideò hoc loco, non amplius est opus quod repetam, cùm reliqua à me exposita numismata breui in lucem sim missurus. ideo hic etiam numisma huiusmodi vt poneretur nunc curaui.

182.
GORDIANI SECVRRITAS.


    IN numismate aereo Gordiani Iunioris, quod mihi dono dedit Bernardus Christianus, Papiensis, erant verba huiusmodi, in altera parte IMP. GORDIANVS PIVS FEL. AVG. in altera parte erat imago mulieris stolatae stantis, in altera manu hastam tenentis, altera cubito columellae innitentis cum hac inscriptione, SECVRITAS PERPETVA. S. C. In neronis, Otthonis, & Titi nomismatibus, duobus aereis scilicet Neronis & Titi, Otthonis autẽ aureo haec fuit inscriptio, SECVRITAS AVG. S. C. II. & haec quidẽ in Neronis
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056947: »Dupondius of Nero / Securitas (RIC 597) (B. Christianus)«

, cuius fuit haec imago, Mulier sedens cum arula, & face ante arulã, cubito solo innitens, altera manu hastam tenẽs. In Otthonis aureo numismate
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056990: »Aureus of Otho / Securitas (RIC 7) (owner: B. Christianus)«

, vbi inscriptio SECVRITAS P. R. fuit, erat imago mulieris stantis cum corona in altera manu, & quae in altera hastam tenebat. In Titi aereo numismate
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10056983: »Dupondius of Titus / Securitas (RIC 210) (owner: B. Christianus)«

, vbi fuit inscriptio, SECVRITAS P. R. S. C. erat imago mulieris sedentis, cum arula seu foculo sertis redimito, quae innitebatur cubito solio, & in altera manu hastam gestabat, & haec quidem numismata horum Caesarum ità fuerunt efficta. Quid autem sibi vellet haec securitas totiens in his nomismatibus repetita, saepe & diu anxius fui & à me diligenter quaesitum fuit, donec tandem memini me apud Vlpianum Iurisconsultum lib. Pandectôn xlviij. titulo, ad legem Maiestatis quid tale de Securitate legisse, itaque ea verba, quae ibi ponuntur, hic subscribere volui, vt si quid ad hanc rem fecerit, me non frustra hunc laborem suscepisse poeniteat, & quicquid sit, vtile tamen lectori futurum. Scribit Vlpianus igitur hunc in modum, Maiestatis crimen est illud, quod aduersus P. R. vel aduersus securitatem eius committitur. quo tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderint: quo armati homines cum telis, lapidibúsve in vrbe sint, conueniántque aduersus rempublicam, loca occupent, vel templa. & reliqua, quae sequuntur ibi. Sed & in Codice Iusti-
niani


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer