Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

179.

vsq; adeo, vt omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur ad XL. & duo millia, Gordiano minori moriens ille relinqueret, quod eum ad caelum tulit. siquidem tantae bibliothecae copia, & splendore donatus in famam hominum literatorũ decore peruenit. Quaesturam Heliogabalo authore promeruit, Praeturam Alexandro authore vrbanam tenuit. in qua adeò se bene gessit, vt nulla mora ad consulatum peruenerit, quem serò pater acceperat. fuit vini cupidior, semper tamen vndecunque conditi nunc rosae, nunc mastichae, nunc absyntij, caeterísque rebus, quibus gula maximè delectaretur, cibi parcus. Mulierum cupidissimus fuit adeò, vt xxij. concubinas habuisse fertur, appellatusque est sui temporis Priamus, quem vulgò iocantes, quod esset naturae propensioris in Venerem, Priapum non Priamum saepe vocitarent. vixit in delitijs, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus. vestitu cultissimus fuit, seruis, & omnibus suis carus. Quin & senex pater Virgiliana carmina, quae in Aeneidos. vj. sunt, cum mortem filij auguraretur saepe recitasse perhibetur.
Ostendent terris hunc tantùm fata, neque vltra
Esse sinent, nimium, vobis Romana propago
Visa potens superi, propria haec si dona fuissent.


   Huius Gordiani Iunioris extant, & soluta oratione, & versibus scripta, quae ab eius affinibus solebant frequẽtari. hominem ingeniosum preseferentia sed luxuriantia, suúmque ingenium discernentia. Pomorum & olerum auidissimus, fuit in reliquo genere ciborum parcissimus: erat & corporis vasti, quare ad frigida magis vergebatur. & haec quidem in iunioris Gordiani mores, & vitam ex Iulio Capitolino, quam in compendium redigere volui, ne & librum conscriberem dum numisma interpretamur, & ne omnia, quae legi apud eundem Capitolinum possunt, viderer velle exscribere. nec quisquam ideo vituperet hunc laborem nostrum si omnia, quae hîc dixi, ex Iulio Capitolino volui desumere, cum si eadem voluissem scribere mehercle meis verbis potuissem, & facillimum mihi id fuisset, cùm & ab Herodiano Graeco historico potuissem transferre. Sed cùm Latinè esset explicandum, quanto melius fuit redigere in summulam haec omnia pertinentia ad horũ Gordianorum mores, genus, vitam, & huiusmodi reliqua, quae copiosè & proliusculè enarrat Capitolinus, quàm nouas voces, noua orationis vocabula, & dicendi inusitatam rationem finxisse, quae omnia fugienda sunt, ab his praecipuè, qui historiam, regum, Caesarum, & magnorum virorum, mores, & vitam enarrant. boni igitur aequíque consulant has nostras lucubrationes studiosi, & verè literarum amatores, qui vt tantummodo bonas literas ediscant, laborant: non vt assidui fiant, non vt lucro hiantes, scientiam venundant, quod spectat ad aequitatem numo insculptam, & Cornucopiae omnia per se patent. aequitatem verò deam coluerunt Romani, illíque sacra fecerunt, aequitas autem est blandior ac placidior Iustitia, quam habere ante oculos iudicem sem-
per


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer