Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

173.

174.
COMMODI IMP.
VENATIO.


   IN Commodi Imperatoris nomismate, quod his proximis diebus ostendit mihi Tiberius Decianus Vtinensis Iurisconsultus, & professor in manè Patauij publicus, vti doctissmus, ita antiquitatis summus indagator, ac obseruator, ista fuerunt. ex altera parte claua erat efficta, quam circum literae hae legebantur, HERCVLES ROMANVS. In altera parte Commodus insidebat equo, qui speciem currentis habebat, atque iaculo feram vulnerabat in ipso pectore. quid autem haec omnia hoc in pulcherrimo nomismate descripta sibi vellent, cùm à me peteret Decianus, dixi tunc, historiam apud Herodianum lib. j. huius rei extare, cúmque domum me contulissem, Herodianum eo loco, quo de Commodo meminit, perlegi. hícque verba, quae ad nomisma faciunt, posui, vt facilius quisque perciperet, ex historijs omnia praeteritae aetatis acta cognosci posse. verba autem hîc quae Politianus è Graeco transtulit, apposuisse operaepretium fuerit, cum ad manum codicem Graecum habere non possimus. Scribit igitur Herodianus lib. j. historiae de Imperio post Marcum siue de suis temporibus, hunc ferè in modum, Eò vecordiae petulantiaeq́ue processit, vt paternum primò cognomen repudiaret, ac pro Commodo Marci filio Herculem se Iouis filium iusserit appellari, depositóque Romanorum principum cultu, leonis pellem substerneret, manúque clauam gestaret, simul purpureas sibi atque auro intextas vestes circundaret, non sine omnium irrisione: quippe eodem schemate, & foeminarum luxum & heroum virtutem repraesentabat. Commodum etiam fortitudinem suam in perimendis feris publicè ostendisse, ac peritiam sagittandi, ac iaculandi habuisse, idem Herodianus est autor. si quidem cum temperare sibi non vltra posset, publicè spectacula edere professus, omnes se sua manu feras occisurum pollicebatur, & cum fortissimis quibusque iuuenum singulari certamine depugnaturum. Nam ita certa illi esse manus dicebatur, vt quodcunque destinaret, iaculo sagittáve contingeret. erant cum illo assiduè Parthorum lectissimi sagittarij, ac Numidae iaculatores, quos ille tamen omnes longè artificio superabat. Idem etiam Herodianus refert, nudum ingressum esse Amphiteatrum, sumptísque armis numeros gladiatorios impleuisse. Id verò triste Romano populo spectaculum visum, nobilissimum Imperatorem post tam multos parentis sui, maiorúmque triumphos non quidem aduersus belluas arma capere militaria, vel Romano-
rum


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer