171.
illustandum, cùm enim Petrarcha narrat scriptum extitisse circa torquem auream, quam collo gestabat cerua hoc sensu, quòd nemo eam tangeret, quia libera à Cesare facta fuisset, Caesarísque esset cerua, allusisse Franciscum Petrarcham ad historiam antiquissimam aeneae torquis apud Paucecios è collo cerui extractae, in qua inscriptae erant literae,
DIOMEDES DIANAE.
huius rei meminit Nicolaus Leonicus Thomaeus philosophus clarissimus ac doctissimus in libro primo variae historiae cap. xcij. Illud etiam non ingratum fuerit addidisse, quòd verisimilius numismati accedit, in quo canem fuisse fictum existimamus & pro certo habemus, propterea quòd mos, consuetudóque non rara fuerit Caesarum & imperatorum ad populi beneuolentiam & fauorem conciliandum venationes edere, vt ex historiarum lectione patet, tum Iulij Capitolini tum Aelij Spartiani, & ex Iustiniani Caesaris collat. 4. in aute. de consul. M. quidem Cicero in ea epistola M. Mario scripta lib. 7. familiarium, in qua describit quosdam ludos Romae habitos, binas venationes narrat per quinque dies Romae factos in admirationem vulgi & turbae, vbi etiam haec verba subijcit, Quae potest esse homini politico delectatio? cùm aut homo imbecillus à valentissima bestia laniatur, aut praeclara bestia venabulo transuerberatur? extrema dies uenationis fuit elephantorum, inqua nulla delectatio extitit cùm etiam misericordia quaedam consecuta est, atque opinio huiusmodi quandam illi belluae cum genere humano esse societatem. Hactenus Cicero, apud Cassiadorum libro v. variarum venationis genus & forma ferarum cum hominibus describitur, cuius verba hîc adscriberem ni prolixitatem vitare studerem, Sed studiosus vnusquisque per se locum facillimè reperiet. Illud potius dicamus hoc loco, in nummo nostro currentem canem celeritatem significare, ex iaculis, quae sunt infernè sita. vnde rem properanter confectam, victoriámque cito partã (iuxta augurum praecepta) indicari conijcimus, quòd si cauda exporrecta, & surrecta foret, dum sequeretur praedam, aut sic temere lasciuiret, vt sursum versus incuruatam haberet, portentum futurae victoriae designaret ex Aruspicina. Illud etiam sciendum praetorum, & Aedilium olim munus fuisse, vt sicut & ludorum scenicorum ita & venationum curam haberent. Quod & Cęlius apud Ciceronem lib. viij. familiarium epistolarum innuere videtur, dum se greges pantherarum non habere scribit. in libro Graecorum epigrammatum primo, quae his diebus mihi priuatim domi interpretabatur Bartholomaeus Moyranus in literis Graecis abũde versatus, necnõ philosophicis praeceptis ornatus, hoc carmen sanè elegans in prima pagella a λὲοντος φιλοσόφου, se offert, cui inscriptio est, εἴς τὸ μονημέριον. id est, in festum, seu spectaculum vnius diei, id enim vox Graeca significare videtur. epigramma autem huiusmodi est.
Τοξότα πιερίδων μεδέων, ἐκατηβόλε φοῖβε,
ἐιπὲ κασιγνήτῃ κρατεροὺς ἵνα θήρας ἐγειρῃ,
Ὁ ἀστον ἐπιψαῦσαι μερόπων δὲμας ὅαστον αὖσαι