Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

147.

148.
CASTORIS ET POLLVCIS
NVMISMA.


    CVM superiore anno in Ticinensi Gymnasio studijs philosophiae operam nauarem, & Lucillium Philaltaeum, praeceptorem meum, tum Gaecis, tum Latinis literis apprimè doctum ex suggestu physica Aristotelis clarè interpretantem audirem, & ex ore eius philosophica praecepta ex fontibus optimorum interpretum accepta haurirem, mihíque in scholis familiaris sermo de artium liberalium ingenuo viro necessarium praestantia esset institutus cum Bartolomaeo Rapiollio, iuuene perquàm literato & in medicis artibus pererudito, tunc ille ad me verba a faciens percunctatus est, an ego tunc temporis aliquid lucubrarem, ego tum inquam maxime. Cùm enim otium mihi suppetit, vt à lectionibus philosophiae feriari passim, reliquum tempus in Numismatum veterum Romanorum imaginibus exponendis contero, nec enim nobilius studium mihi viro nobili & patritio nato vnquam magis conuenire ferianti à serijs libris existimaui, cùm ingenuis artibus à pueritia, sic institutus sim, vt eas non facile posthabere velim, cùm ornamenta omnium scientiarum sint humaniora studia & verè nobili ingenuóque viro digna, & reliqua potius (si philosophiam demas) ad lucrum spectent, & ad bonorum morum corruptionem: difficile est enim vbi sit sordidus quaestus, eò & studia non tendere, sicq́ue non corrumpi animos hominum & flecti ad munera. & si scio etiam laboribus honesta praemia constituta, nihilominus id vitium est hominum, non artium & scientiarum. Nam velut si in vitiosum vas infundatur optimum vinum, in vappam illico euadit, corrumpitúrque & coacescit, ita si in bonum vas fundatur vinum, non vitiatur. non aliter de artibus ingenuis, bonísque literis euenire censendum est, quas si quis malo genio natus amplectatur, statim vitiantur, & contaminantur: si autẽ bonus vir & omnino probus eis se dedat, integrae & inuiolatae permanent. his à me tunc dictis, subiecit Rapiollius, haec omnia, quae narrasti, Constanti, delphicis oraculis veriora sunt. Vtinámque omnes adolescentes huius temporis, hi praecipuè, qui nobiles & diuites sunt, non lucri potius causa, quàm honesto discendi desiderio ad studia literarum raperentur, & velut quodam sibi proposito quaestuosae artis exercendae scopo, & fine sordido, in illis non conquiescerent, hinc enim illi forensium rabularum ac aduocatorum labyrinthi in causarum litibus dirimendis inexplicabiles, hinc in praetorijs aeterna contentio, hinc verbosi fori assidui strepitus, hinc immortales lites oriuntur, & ciuium dissesio inextinguibilis, Hinc illae interpretum mille in ius ciuile dissensiones, ac opiniones innume-
rabiles


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer