Full text: Landi, Constanzo: IN VETERVM NVMISMATVM ROMANORVM MISCELLANEA EXPLICATIONES

143.

nibus declarandum & statuendum sic,
In medio mihi Caesar erit, templum [?] , tenebit.
Illi victor ego & Tyrio conspectus in ostro,
Centum quadriiugos agitabo ad flumina currus. &c.


   Porrò de his iam satis & super, quae tibi qualiacunque erunt, non futura ingrata, studiosissime mi Theodore, auguror. Boni igitur consules hoc manusculum, quod meritò tibi conuenit. cùm Deorum iam sis munus charissimum mortalibus concessum, vt tuae virtuti allecti, in deorum concilium numerúmque pòst mortem referantur, ac in coelum rapiantur optimi, ac doctissimi viri. Vale, Adolescens nobilissime, ac propè diuina indole natum ingenium singulare, & Constantium Landum vbique tui memorẽ, ac tui semper amantissimum, ac tibi obsequentissimum, & omnino addictissimum ne spernas, sed mutuo amore prosequere. Iterum vale. Ticini Calen. Aprilis. M. D. LV.

144.
CL. NERONIS, CAES. AVG. GER. IMPER.
DECVRSIO.


   IN aereo numismate
Note: Further links to external Census database:

  · Census ID10055075: »Sestertius of Nero / Decursio (RIC 170) (owner: A. Capivacius Pantavinus)«

Diui Claudij Neronis Caesaris Germanici, quod mihi vir nobilis Antonius Capiuacius Pantauinus ostendit, hae literae ea parte, qua erat effigies Neronis, scriptae erant. NERO CLAVDIVS CAESAR AVG. GER. P. M. TR. P. IMPER. P. P. in altera fuit imago duorum iuuenum, cum hastis auersis, specie in equis currentium, cum his verbis, DECVRSIO S. C. & hoc quidem numisma multum & diu me torsit, priusquàm verum sensum elicerem, nec quisquam ex antiquarijs Patauinis hoc me docere potuit, nec mihi petenti, & importunius instanti explicare, sciuit. alios etiam doctiores, qui videntur antiqua monumenta profiteri penitiore doctrina, ac recondita, quadam eruditione adiui saepius, vt hoc ab eis discerem, alij esse decursionem quadrigarum, vel seiugarum aiebant. alij eos esse dispositos equos asserebant, quos Romani Imperatores sumptu publico per dispositos locos prouinciarum alebant, vt quoties repentinum aliquid accidisset, mutatione equorum citissimè quò vellent, possent mittere quemcunq; nuntium (vulgus postas vocat) alludens Latinae dictioni, quòd in his sint dispositi equi: quorum mentio est etiam apud Liuium. Hinc in C. Iustiniani lib. xij. est caput seu rubrica de cursu publico, quae ad hanc rem spectat, quem etiam locum Alciatus interpres maximus de-
N 3 clarauit


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer