134.
Baccho persimilia, sed verba Graeca aliquot in Nomismate fuère sic corrosa propter antiquitatem, vt propè diuinârim. Sed illud verbum ΜΗΤΡΟΠΟΛΕΩΣ. malim legere Antinopoleos, hoc est ciuitas Antinoi, & si Metropoleos legi possit, quod nõ ignoro, cùm me admonuerit praeceptor maximus Alciatus in Dispunctionibus lib. 2. cap. xxiij. pontificij iuris locum quendam restituens in cap. cleros, distinc. xxi. quid sit Metropolis, quod & doctissimus Erasmus animaduertit in suis scholijs ad epistolam Diui Hieronymi de vita clericorum, Nam ex lexico Graeco ΜΗΤΡΟΠΟΛΙΣ, matrix vrbs dicitur, ex qua coloniae deducuntur. Quod autem pertinet ad illa verba Graeca, ΝΕΩΚΟΡΟΥ ΑΔΡΙΑΝΙ ΙΚΤΑΡΥ #. quid sit illud verbum ictary, me latet, cùm sic concisa, ac promemodum deleta essent verba, vt vix legi possent. ΝΕΟΚΟΡΟΥ autem pro nouo aedituo positum est. Nam ΝΕΩΚΟΡΟΣ, est idem quod aedituus, qui res sacras tractat atque custodit, ornátque, à ΝΕΩΣ, templum, & κορὼ purgo, siue verro, illa autem subscriptio Graeca, quae inerat tripodi, ΝΕΩΠΥΔΙΩ scilicet, pro nouo Pythio seu Apolline accipi conuenit. Tripos enim Apollini sacer est, propterea quòd phoebades ex eo oracula proferrent, & dicatus propter numeri ternarij perfectionem, vel propter tres caeli circulos, quorum vnum secat sol annuum cursum perficiens. Tripodes etiam Apollinis erant coronati, hinc Aristophanes in Pluto. ὀφοὶβος ἔλακεν ἐκ τὼ σεμματὼν. tribuunt Apollini tripodem propter tria tempora, vt ex Homeri carmine constat, nouit enim τ᾿ατ᾿ ἔοντα τ᾿ατ᾿ ἐατόμενα, προτ᾿ ἐόντα de Tripodis inuentione, vide in vita Solonis apud Plutarchum. Qua verò forma Tripos esset variè proditur. Quidam mensam, vas alij, plerique perforatum sedile tradidêre. Sed in Nomismate quod vidi, videtur fuisse forma vasis, in tres longos pedes desinentis. Sed & Tripos certantibus praemium dari solitus, id quod Pindarus, & Horatius, Virgiliúsque ostendunt. Graeci autem laurum Apollini attribuêre, non tam ob Daphnes fabulam, quàm ob ipsius plantae virtutem. de qua nonnulla Phornutus dixit. Aphtonius etiam diuinationis symbolum, laurum esse tradidit. Ideo & μαντικόν φυτον. i. Praescientia futuri seu diuinandi ars, seu planta vaticinatrix est appellata, futurorúmque praescia credita. Claudianus,
Venturi praescia laurus,
Fulgentius, lauri folia, si noctu puluino subiecta fuerint, veritatem somniorum conciliari ait, quod & Alciatus noster in emblematis arborum his duobus versibus confirmat,
Praescia venturi laurus fert signa salutis,
Subdita puluillo somnia vera facit.
Quinetiam ex lauri crepitu, dum vritur, veteres futura praedicebant. si enim crepuisset in igne maximè foelicitatem: contrà, si