Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

108.


Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, & hinsidias Arrius, insidias.
Et tum mirifice sperabat se esse locutum
Cum quantum poterat dixerat hinsidias,
Credo sic mater, sic liber auunculus eius
Sic maternus auus dixerat, atque auia.
Hoc misso in Suriam, requierant omnibus aures,
Audibant eadem haec laeniter, & leuiter.
Nec sibi postilla metuebant talia verba,
Cum subito affertur nuntius horribilis.
Ionios fluctus postquam illuc Arrius isset
Iam non Ionios esse, sed Hionios.
Ad hunc fortasse vel eius filium spectat vetus haec Inscriptio.
M. ARRIVS M. F. SEXTIVS M. F.
DVO VIRI DE S. VIAM FACIVND. ET
REFICIVND. COERAV.


   Imperatorum quoque temporibus Arriam Secundorum Familiam floruisse, ex alia Inscriptione intelligimus, quae extat huiusmodi

Margin note:

Gruter.

L. ARRIO
PRIMO
L. ARRIVS
SECVNDVS
PROC. AVG.
FRATR. PIISSIM.


   

De Arrio quodam Consulatus Candidato, facit mentionem Cicero. Iam vero, inquit, Arrius Consulatum sibi ereptum fremit. Ac de eo fortasse in Epistola 14. & 15. eiusdem libri dixit. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis; qui etiam se idcirco Romam ire negat, vt hic mecum totos dies philosophetur. Sed nihil haec ad eum quem in denario habemus ARRIVM SECVNDVM, cuius vel maiorum suorum alicuius insigne factum aliquod indicant ea quae in altera denarij parte impressa sunt, clathrus, hasta pura, & corona quibus donatum fuisse ARRIVM credendum est, quod castrorum portam ab hostium irruptione fortiter fuerit tutatus. Clathri enim (siue clathra ea appellanda sint) quae Graeci κλείθρα dicunt, ligna erant quibus transuersis castrorum portae muniebantur. Horatius in Arte Poëtica vsus est ea voce hoc versu.
Obiectos caueae voluit si frangere clathros.

   

Et columella, Fenestrae, inquit, clathris muniantur, ne possint noxia irrepere animalia. Hastis autem puris & coronis donari solitos fuisse eos, qui in expugnatione castrorum, vel oppugnatione, egregiam operam nauassent. Illustre est testimonium apud Suetonium in Augusto. Dona, inquit, militaria aliquanto facilius phaleras, & torques quidquid auro argentoque constaret, quam Vallares Muralesque Coronas quae honore praecellerent dabat. Alter nummus
   2.. alteram Familiam indicare videtur eiusdem Gentis, quae quidem distinctio ex cognomine 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer