Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

88.

Figure
Type: drawing
ANTIA
    ANTIAE genis plebeiae mentionem faciunt Cicero, Liuius, & alij.
   1.. Ex ea fuit C. ANTIVS RESTIO, cuius imago in primo denario impressa est: qui per eadem fere tempora vixit, quibus M. Cicero floruit;

Legemque sumptuariam tulit, cuius meminit Agellius & Macrobius his

verbis: Sulla mortuo Lepidus Consul Legem tulit & ipse cibariam (Cato enim sumptuarias leges cibarias appellat) dehinc paucis interiectis annis, alia Lex peruenit ad populum ferente Antio Restione quam Legem quamvis esset optima, obstinatio tamen luxuriae, & vitiorum firma concordia, nullo abrogante irritam fecit. Illud tamen memorabile de Restione latore ipsius Legis fertur, eum quoad vixit, foris postea non recoenasse, ne testis

fieret contemptae Legis, quam ipse bono publico pertulisset. Appianus

& idem Macrobius C. ANTIVM RESTIONEM a Trium-viris proscriptum, serui incredibili quadam pietate seruatum scribunt. Deorum
   2.. autem Penatium imagines in altera secundi denarij parte expressae fortasse sunt, vel quod Antia Restionum Familia Laniuio, vbi Penatium simulacra seruabantur, vt ex Varrone & Paediano in Sulpicia gente scripsimus, oriunda fuerit; vel quod Legem Restio tulerit, quae ad augendam religionem
   3.. Penatium Deorum pertinuerit. Tertius denarius in quo bouis caput infula redimitum expressum est, dubitari non potest, quin ad saeculares ludos, quibus id animal sacrificabatur, quibusque ex Restionum Familia, Quindecim- Vir aliquis interfuerit, referendus sit. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer