Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

87.

Figure
Type: drawing
ANTESTIA


    ANTESTIAM gentem, quam plebeiam fuisse testatur Liuius, eandem esse cum Antistia, ex veteribus Inscriptionibus manifeste intelligere possumus, quarum vnius exemplum extat Romae huiusmodi.
L. ANTESTIVS CN. F. HOR.
SARCVLO SALIVS ALBANVS
ANTISTIA L. L...... PLVTIA
FVFIA P. F. TERTIA SOROR
L. ANTESTIVS L. L. QVINCTIO


    L. ANTISTIVS L. L. RVFVS L. ANTISTIVS L. Ɔ. L. THAMYRVS L. ANTISTIVS L. Ɔ. L. ANTHVS L. ANTISTIVS L. L. EROS CAPPADOXS.
   1.. L. ANTESTII qui in primo tabellae denario notatus est, dimidiatum cognomen GRAG. quale sit reperire adhuc non potui, quemadmodum nec quis fuerit ille a quo cusus est, quanquam in fastis Cap. L. ANTESTIVM Trib. mil. inuenio, anno V. C. CCCLXXIV. sed nondum argento signato vti Romani coeperant. Potest tamen in eius honorem a quodam e posteris fuisse percussus hic denarius. C. autem ANTESTIVS qui in duobus sequentibus denariis sine
   2.. cognomine descriptus est, potest is esse, qui Consul ex Kal. Iul. anno


   3.. DCCXXIII. M. Licinio suffectus fuit, cuiusque contra Caecilium Bassum acta narrat Dio. 
C
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer