Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

85.

Figure
Type: drawing
ALLIENA
    ALLIENAE gentis nomen ab ALLIA deductum esse, vt a NASIDIA, CLVVIA, SATRIA, NASIDIENAM, CLVVIENAM, SATRIENAM credendum est; inter plebeias vero numeratam fuisse, vel ex eo constat, quod Allienus is, qui legem de terminis tulit, plebeius fuit. Mentio Allienae gentis exstat in veteri Inscriptione cuius exemplum subiecimus.
ALLIENAE T. F.

Margin note:

Cruter. Lipl. Manut.

BERENICAE
C. VETTIVS POLVS
VXORI
SANCTISSIM. ET
C. VETTIVS POLVS
MATRI
PIISSIMAE PATR.
COL. FABR. ET CENT.
L. D. D. D.


   A. autem ALLIENVS hic, qui denarium huiusmodi cusit, Praetor

primum Siciliam Prouinciam obtinuit, vt scribit Hirtius. Deinde, inquit, Allieno Praetori qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit, & de reliquo exercitu celeriter imponendo. Eandem postea, vt ex denarij Inscriptione apparet, Caesare iterum Consule, pro-Consulari potestate administrauit: quem honorem vt indicaret, Siciliae symbolum, tria crura in denario signauit, Neptuni addita imagine rostro nauis innixa, ad declarandum maris Imperium, quod tunc in eadem Insula obtinebat. Hirtius in eodem libro. Allienus, inquit, interim, pro Consule, e Lilybeo in naues onerarias imponit legiones

XII. & XIV. sed A. ALLIENI huius classis Praefecti, meminerunt Cicero in Epist. ad Cassium, Strabo, Appianus & Dio. Veneris caput in altera denarij parte impressum, ad Caesarem ob Iuliae gentis originem referendum est. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer