Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

84.

Figure
Type: drawing
AFRANIA
    AFRANIAE gentis frequens est mentio apud Scriptores. Ex eis autem, Patricia ne an plebeia fuerit, colligi non potest: plebeiam tamen fuisse suspicari possumus, ex eo quod Q. Cecilius Metellus Celer, qui Consulatum anno DCXCIII. gessit, Patricius cum fuerit, eius Collegam L. AFRANIVM plebeium fuisse probabile sit: quamquam enim alter tantum e Consulibus, pacto cum plebeis inito, plebeius esse deberet, tamen anno V. C. DXXCI. C. Popillius Laenas, P. Aelius Laenas, ambo primi de plebe facti sunt, vt est in
   1.. Fastis Capitolinis.
SP. AFRANII a quo sunt cusi tres primi huius tabellae
   2.. nummi, nulla quod sciam exstat mentio, in veteribus monumentis, &
   3.. nummi ipsi nihil habent notatu magnopere dignum, nisi quod Spurij praenomen, S, tantum littera notatum in eis est, vt in Posthumiorum quoque denariis obseruauimus, cum debeat scribi SP. vt innotescat ratio nominis, quod iis tantum conuenit qui S. P. hoc est sine Patre, seu incerto
   4.. patre nati sunt, vt ait Plutarchus. Quartum denarium, vt ad L. AFRANIVM, Cn. Pompeij in Hispania Legatum referendum credam, multis argumentis adducor: primum quod graece Afranij in eo nomen quatuor litteris, AΦPA, vt in latino superiore argenteo, AFRA, expressum est, Hispaniamque Prouinciam in qua cusus denarius fuit, a Graecis habitatam olim fuisse ex

Plinij constat. Deinde quod nummus is Romani argentei pondus habet, & in eo Hispanae monetae symbolum, Eques signatus est, cuiusmodi cum in aliis multis, tum in vno aereo, in quo Equiti huiusmodi HISPANORVM titulus subiectus est, notatum animaduertimus. Postremo quod Varronis quoque denarium, qui & ipse Pompeij Legatus in Hispania fuit, iisdem fere litteris inscriptum vidimus, quibus notari nonnulli circumferuntur, qui cum Petreij vel Afranij sint, falso Hannibali & Magoni, aliisve Carthaginiensium Ducibus ab imperitis tribuuntur. Eadem autem in eis Equestris

Statua & Hispani Dei imago expressa est. L. Afranij, M. Petreij, & M.

Varronis Cn. Pompeij in Hispania Legatorum, meminerunt cum alij, tum

Caesar, Suetonius, Appianus, & Dio. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer