Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

77.

P. AElius Paetus (male enim in vulgatis libris Pedius Paetus scriptum est) cum esset Praetor Vrbanus, & sedens in sella curuli ius diceret populo, Picus

Marius aduolauit, atque in capite eius adsedit. Valerius Maximus. AElio, inquit, Praetori ius dicenti cum in capite Picus consedisset, aruspicesque affirmassent consecrato eo fore domus ipsius statum felicissimum, Reip. miserrimum: occiso in contrarium vtrumque cessurum, e vestigio morsu suo in conspectu Senatus necauit. Decem & septem milites suae familiae eximiae fortitudinis viros Cannensi praelio amisit. Respublica procedente
   6.. tempore ad summum imperij fastigium excessit. Sextus denarius incertum ad quem spectet: nec enim ad C. Ailium referendum arbitror, qui anno CDLVII. Consul fuit cum M. Valerio Potito Maximo, quique primus Paeti cognomine affectus est: nondum enim argento signato populus Romanus eo tempore vti coeperat, quo Ailius is Consul fuit. AELII,
   7.. siue vt in septimo denario notatum est, ALLII BALAE, nulla quod sciam apud veteres Scriptores mentio reperitur; in eius autem denarij altera parte ad Dianae currum, vt est apud Sophoclem in Thrachiniis, ἐγαφηβὸλου, ἀμφϊπὺρου: ex Poëtarum commento cerui iuncti sunt.
Figure
Type: drawing
AEMILIA
    AEMILIAE gentis patriciae, SCAVRI tantum, PAVLLI, LEPIDI, & BVCAE in nummis, quos ipsi vidimus, reperiuntur, cum 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer