Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

75.

Figure
Type: drawing
AEBVTIA
    GENTIS AEBVTIAE inter patricias clarißimae frequens mentio apud T. Liuium. Ex ea T. AEBVTIVS ELVA Cos. anno V. C. CCLIIII . quem Dionysius Publium vocat, contra omnium Scriptorum ac marmorum Capitolinorum fidem. Idem narratur à Liuio Magister Equitum sub Posthumio Dictatore, in illustri ad Regillum lacum pugna, contra Mamilium Latinorum ducem fortißimum duello conflixisse, anno V. C. CCLVII. Post hunc Posthumius AEBVTIVS ELVA CORNICEN consulatum geßit anno V. C. CCCXI. quos omnes patricios fuisse nemo dubitauerit, qui meminerit anno tantum V. C. CCCXXCVII. e plebe Coss. creari cepisse. Eodem anno CCCXI. M. AEBVTIVS ELVA III. vir deducendae coloniae lectus, ob celebrem hanc disceptationem inter Ardeates & Aricinos, de agro quem Scaptius, vir e plebe in concione deblaterauerat esse Coriolanorum, cum hunc Senatus Ardeatibus addixißet, censuißetque ad exhaustam bello reficiendam regionem, Coloniam deducendam esse: priusque Rutulis quam vlli Romano agrum litigiosum esse diuidendum. Hoc ministerio insigni fide functi III. Viri tantam sibi inuidiam apud plebem Rom. conflauere, vt iidem apud Coloniam quam deduxerant exulare coacti fuerint. A. Seruilius a Virginio Cos. (collega permittente) Dictator dictus, Magistrum Equitum Posthumium Eluam dicit anno V. C. CCCXVII. Anno DLXVII. per indicem P. AEBVTIVM detectae nocturnae & promiscuae Baccharum libidines, cui & amicae Hispalae Feceniae Senatus consulto, referente Sp. Posthumio, singulis CCCIƆƆƆ aeris ex aerario decreta sunt. Anno DLXX. T. AEBVTIVS Carus III. Vir Coloniae deducendae lectus est. Haec de gente sparsim apud Liuium, qui quidem vnus quod sciam, huius meminit. De eo qui hunc nummum sub Augusto cusit, apud Historicos, quos quidem legi, nullum exstat vestigium. Sub Commodo AEBVTIANVS quidam Praefectus Praet. interemptus est a Cleandro: vt ait Ael. Lamprid. Vnum restat vt moneam apud T. Liuium male pro AEBVTIO scribi EBVTIVM, & HELVAM pro ELVA, sic enim Fasti Capitolini.
A iij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer