Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

74.

Huiusmodi symbolo vsi sunt in suis Numismatibus Coi, quod apud eos natus esset Hippocrates, alter Medicinae Deus, cuius etiam effigiem, in altera Numismatum parte impresserunt. Valetudinis Deae, quae AEsculapij, vt arbitror, filia fuit, facit Martianus mentionem. Salutis, & eius aedis

in Quirinali, meminerunt Liuius, & P. Victor in regione VI. Harum altera ab Aristophane, ὑγὶεια, altera ἰὰσω, appellatur in Pluto. Posset etiam ad magistratum quemdam referri, de quo quam-vis apud Scriptores Antiquitatum non legatur, tamen possumus coniicere: vt legendum sit III. VIR VALETVDINARIVS , cui scilicet Valetudinariorum cura commissa sit. Vix enim est credibile, Vrbem tam potentem & pesti obnoxiam, vt ipse Galenus ait, locis caruisse in quos per pestilentiam secessio fieret. Si enim fuißet haec nota non alicuius
   4.. sed gentis propria, quidni esset perpetua?
Quartus tabellae denarius ad M'. ACILIVM BALBVM pertinet, qui Consul fuit, cum M. Porcio Catone, anno DCXXXIX. filius Balbi Consulis anno DCIII. cuius ouationem aliquam designat fortasse myrtea corona, quae in altera denarij parte signata est, quod ea donarentur ij, qui Vrbem ouantes inibant.
   5.. Quinto denario mihi quidem obscurum est, quis ex ACILIIS significetur. Nec enim Marci praenomine ex ACILIA gente quemquam apud Capitolinos, aut alios Scriptores vsum esse inuenio; Nec alio praeter Manium, quamquam apud T. Liuium corrupte vbique M. sine apice scribatur : in quo si erratum ab eo fuisset qui monetam cusit, vt plerumque fit, posset denarius huiusmodi ad M. ACILIVM GLABRIONEM , referri, qui anno DLXIII. de AEtolis triumphauit, & Rege Syriae Antiocho, in quo vicimus
   6.. Xerxem
,inquit Florus. Sed sextus denarius hanc coniecturam eleuat, eandem scripturam iterando, in quo difficilius est bis quam semel peccasse. Certe quintus & sextus typus varios indicant; est enim in denario M. F. ex ea gente coniicio fuisse hunc ACILIVM apud Plutarchum & Suetonium, qui ad Massiliam cum pro Caesare pugnans in hostilem nauim irrupißet, truncata dextera, clypeo quem laeua gestabat hostium faciem verberans, omnes in fugam conuertit, & naue potitus est . 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer