Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

73.

larices pino simillimas esse, nec alibi notas, quam in Padi ripa: praeterea flammam non recipere, & resinam habere liquidam, mellis Attici colore, scriptum legimus.
Figure
Type: drawing
ACILIA
    ACILIAM gentem plebeiam fuisse, satis constat ex veterum Scriptorum autoritate, apud quos corrupte multis locis, ATILIA pro ACILIA, scriptum reperitur. Etenim anno V. C. IƆLII. M'. ACILIVS GLABRIO Trib. pl. a Liuio narratur de sortitione prouinciarum cum Senatu contendisse: ex ea BALBI, GLABRIONES, PISONES, IVSTINI, vt apparet ex Sexto Aurelio Victore, apud quem ACILII cuiusdam PISONIS Historici sit mentio, & ex veteri titulo in lib. de Epigrammatis antiquae Vrbis .
M'. ACILIAE. M'. F. IVSTINAE &c.

   Opinor autem ACILIOS a Graeco verbo ἀχείομαι, quemadmodum AEmilij, ἀπὸ τῆς αἰμυλίας, a festiuitate , vt Plutarchus inquit, gentis nomen
   1.. traxisse; ad eamque indicandam nominis originem in primo aereo nummo, AEsculapij caput, & serpentem Epidaurium bacillo implicitum, in tertio
   3.. argenteo Salutis ac Valetudinis simulacra, ab ACILIO Trium-viro, quicumque is fuerit, siue GLABRIO , siue BALBVS , expressa fuisse. De AEsculapij baculo, & serpente, siue Epidaurius ille sit, siue alius, ita scribit Iulius Hyginus in Ophiucho. Cum AEsculapius Glaucum cogeretur sanare, inclusus quodam loco secreto, bacillum tenens manu, cum quid ageret cogitaret, dicitur anguis ad bacillum eius arrepsisse: quem AEsculapius mente commotus interfecit, bacillo fugientem feriens saepius. Postea fertur alter anguis eodem venisse, ore ferens herbam, & in caput eius imposuisse, quo facto, loco fugisse. Quare AEsculapium vsum esse herba eadem, Glaucum reuixisse: itaque anguis in tutela AEsculapij esse dicitur.
A ij

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer