Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

72.


C. ABVRIO C. L. PAMPHILO
ABVRIAE C. L. HILARAE
V. ABVRIAE C. ET Ɔ. FELICVLAE
SIBI ET SVIS.


   Nummus ex aere tribus notis signatus, quod quarta esset assis pars, quadrans Ratitus dictus est. Eius meminit Pomp. Festus. Ratitum, inquit, quadrantem dictum putant, quod in eo & triente ratis fuerit effigies, vt nauis in asse: sed M. Varro, lib. IV. de lingua Latina, quadrantem, quod pro vectura solueretur ab iis qui ratibus ex Vrbe in Auentinum paludibus tunc disclusum veherentur, Ratitum a Lucillio dictum scribit. Huiusmodi

quadrantes in funere Valerij Poplicolae collatos fuisse tradunt Liuius, & Plutarchus, in vita Poplicolae.
Figure
Type: drawing
ACCOLEIA
    ACCOLEIAE gentis, vt arbitror, plebeiae, nulla extat mentio nisi in duabus antiquis Inscriptionibus; vna in qua ORDO CORPORAT. descriptus est, QVI PECVNIAM AD AMPLIAND. TEMPLVM CONTVLER. IMP. CAESARE T. AELIO HADRIANO ANTONINO AVG. PIO P.P. III. M. AELIO. AVRELIO CAESARE Coss. in quo quidem ordine nominatur P. ACCVLEIVS quidam EVHEMER, qui P. ACCOLEII, huius qui in denario notatus est, pronepotis libertus fuisse credi potest. Altera in qua nomina eorum incisa sunt, qui ad ponendam statuam Vespasiano Imp. pecuniam contulerunt. L. ANNIO BASSO C. CAECINA PAETO COSS. inter eos enim numeratur L. ACVLEIVS quidam ABASCANTVS. ACCVLEIVS autem in veteribus monumentis, pro ACCOLEIVS, eadem ratione scriptum est, qua Agricula, Poblicula, pro Agricola, & Poblicola. P. igitur ACCOLEIVS, is qui huius tabellae denarium cusit, vt maiores suos ex aliquo prope Padum fluuium loco oriundos indicaret, tres illas mulieres, quae in arbores, vt apparet, vertuntur, in altera denarij parte signauit: quas & Phaëthontis sorores, & in larices arbores, non autem alnos, conuersas esse, significare LARISCOLVS voluit: in quo veteris alicuius Autoris commentum sequutus videtur; vt

ex iis quae Palladius de larice scribit, coniicere possumus. Resina, inquit, illa liquida est, lacrymae similis, non recipit flammam, quasi odio prosequatur

ob combustum Phaëthontem. Apud Vitruuium etiam & Plinium, 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer