Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

522.

diximus. vt illi duo Consulares C. & Cn. fuerint C. filij, & ex Cn. alter Cn. ter Consul natus sit. Alij quoque Carbones enumerantur a Cicerone nobis ignoti, Cn. Carbo, & frater eius scurra, & Rubriae filius, qui tunc viuebat, atque amicus eius erat. Omnes contemnendos esse iudicat, neminemque laudari posse praeter eum, quem Damasippus occiderit. In Verrinis C. Verrem Quaestorem Cn. Carbonister Consulis fuisse, eumque Arimini deseruisse, & ad Syllam transisse criminatur. Ante hos omnes C. Carbo Praetor Sardiniam prouinciam obtinuit anno DXXCV. cuius filius, aut nepos fortasse is est, qui primus ex hac familia Consul a nobis commemoratur. Aliorum Papiriorum ex plebe antiqua memoria exstat: vt L. Papirij foeneratoris, cuius cognomen vel nullum fuit, vel dedita opera ab historicis omissum est. Is in C. Publilium nexum a patre ob aes alienum verbera admouit: quamobrem lege cautum est, ne postea necterentur, anno post Romam conditam CDXXVII. & ante sex & viginti annos, Quinquevirum Mensalem M. Papirium creatum inuenio, cumque tres collegae plebei fuerint, vnus AEmilius, qui patricius esse potuit, incertum est, an is quoque plebeius fuerit. Papiriam tribum rusticam fuisse certum est, causam nominis ignotam. Vapula Papiria vetus prouerbium cur diceretur, a Festo discere poteris. Sub Caesaribus tres tantum Consules inuenio Papirios AElianos. Primus cum M. Eggio Marullo N. Papirius Cos. fuit an. DCCCCXXXVI. Alter AElianus triennio post cum Tullio Crispino, quem Papirium fuisse incertum est. Hi duo temporibus Commodi Imp. Tertius sub Alexandro cum Maximo Consul fuit anno DCCCCLXXVI. Sed hic quoque incertus est.

523.
PINARIA.


    PINARIAE gentis originis duplex est fama. alij eos ante Vrbem conditam hospites Herculis fuisse, & ab eo cum Potitiis, qui in sacrificiis sunt praelati Pinariis, sacerdotes constitutos; cum ad aram, quae postea maxima dicta est, decimam boum, quos ex Hispania attulerat, sacrificasset: alij a Pino Numae Regis filio ortos. Patricios fuisse constat cognomento Mamercinos, Rufos, & Nattas. Ex quibus duo tantum Consules fuerunt, vnus Tribunus
   I.. militum Consulari potestate, vnus quoque Magister equitum fuit. Primus
   II.. P. Rufus cum C. Iulio Iulo Consul fuit anno post Romam conditam CCLXIV.
   III.. Hunc etiam Mamercinum quidam appellant. Alter L. Rufus Mamercinus
   IV.. Cos. fuit anno CCXXCI. cum P. Fusio Fuso Medullino. Hunc superioris filium fuisse credibile est. Tertius eisdem nominibus Tribunus militum fuit anno CCCXXI. cum L. Fusio Medullino & Sp. Postumio Albo Regillensi. Quartus L. Natta Magister equitum fuit L. Manlio Capitolino Imperiosso Dictatori claui figendi caussa anno CCCXC. Post XIV. annos L. Pinarium Praetorem fuisse inuenio, cuius cognomen ignoramus: & anno DLXXII. M. Pinarius Posca Praetor Sardiniam obtinuit, & in ea hostes vicit & anno DXXXIX. L. Pinarius in Sicilia praefectus a M. Marcello Cos. Ennae Vrbi, ne Carthaginiensibus proderetur, oppidanos a militibus trucidari curauit. Denique apud Ciceronem L. Pinarius Natta Pontifex frater vxoris P. Clodij
GGg


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer