Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

508.

collegam an. CDXLIIX. mortuum esse, eique suffectum M. Fuluium Curuum plebeium. Quod facit, vt dubitent quidam, num ipse Minucius plebeius fuerit. Sed mihi non mirum esse videtur, vt initio anni duo patricij Consules fuerint, & postea altero mortuo plebeius fuerit suffectus. Venio nunc ad Minucios plebeios, quorum vetustissimus est M. Minucius Tribunus plebis
   I.. anno CCCLII. Ruforum vero primus Marcus ille Minucius, qui Cos. anno DXXXII. cum P. Scipione Asina, & quarto postea anno Magister Equitum fuit Q. Fabio Maximo Verrucosso II. Dictatori, qui cum victorem Hannibalem cunctando coërcuisset, eam cunctationem milites ignauiam & socordiam appellantes a populo Romano obtinuerunt, vt Minucio cum Dictatore Aequaretur imperium. Sed cum id in perniciem cessisset, nisi Minuciani a Fabianis fuissent summo periculo liberati, iterum se omnes Dictatori subiecerunt,
   II.. eumque Patrem appellarunt. Alter est Q. Minucius C. F. C. N. Rufus a Verrio dictus. is Consul anno DLVI. cum C. Cornelio Cethego, triumphum egit de Liguribus & Boiis in monte Albano. Praetor Brutios prouinciam ante triennium obtinuit: & M. Rufus Praetor peregrinis ius dixit, anno consulatus Q. Rusi. Tertius Q. Rufus, quem aliqui M. appellant, Consul fuit cum Sp. Postumio Albino anno secundo belli Iugurthini, hoc est vrbis DCXLIII. triumphum egit anno proximo de Scordisceis & Triballeis ex Thracia. Thermum consularem vnum inueni Q. Minucium Q. F. L. N. qui Propraetore anno DLIIX. ex Hispania Citeriore triumphum egit, Consul fuit biennio post cum L. Cornelio Merula. Hic AEdilis Curulis cum T. Sempronio Longo anno DLV. fuerat. & ab his ludi Romani qua ter instaurati fuerunt. Praeturam biennio post gessit in Hispania Citeriore, ex qua, vt diximus, triumphum egit. Occisus est anno DLXV. a Thracibus. Praetor M. Thermus fuit, sub quo C. Iulius C. F. Caesar postea Dictator prima stipendia in Asia fecit. & ab eo in expugnatione Mytilenarum ciuica donatus est anno plus minus DCLXXIII. Praeter hos inuenio T. Minucium Melliculum Praetorem inter ciues & peregrinos mortuum esse anno DLXXIII. C. Minucium Numatium occisum Cannensi proelio, quem Magistrum equitum fuisse anno proximo, hoc est anno vrbis DXXXVI. aliquot dies Liuius asserit. Minucia Vestalis viua defossa extra portam Collinam campo scelerato nomen dedit anno CDXVI. Lucius Minucius Legatus a Q. Fuluio Flacco missus ex Hispania Citeriore anno DLXXIII.

509.
MVCIA .


    MVCIA gens plebeia quidem, & quae sero ad consulatum peruenerit; tamen clarissimos viros habuit, & tum Iuris Ciuilis scientia, tum grauitate morum insignes: Consulatus quinque, Pontificatus Maximos duos, & triumphum obtinuit. Omnes eodem cognomine Scaeuolae siue Scaeuulae vsi sunt, eo excepto, qui primus id cognomen inuenit, quem Cordum a multis, ab Athenodoro Opsigonum appellatum fuisse accepimus. Cordi agni, & cordum frumentum, aut fenum dictum est, quod sero nasceretur, aut 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer