Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

504.

ad Catonem rediisse. L. Philippum patrem inuenio Gellij vitricum fuisse, & Gelliae Postumij matris. Est autem is Gellius quem Catullus turpissimis verbis proscidit, in quem Cicero in Sextiana inuehitur frater, vt arbitror L. Gellij Publicolae viri Censorij. Figulos duos tantum consulares reperio ambos eodem
   IV.. praenomine. Prior C. Marcius C. F. Q. N. Consul cum P. Cornelio Scipione Nasica, qui Corculum dictus est, anno DXCI. Sed Figulus e Gallia, Nasica e Corsica redierunt, & abdicarunt se consulatu, quod vitio facti esse dicerentur. In eorum locum facti sunt P. Lentulus, & Cn. Domitius Ahenobarbus. Iterum tamen Consul sexto postea anno fuit cum L. Lentulo Lupo. cum Delmatis varie pugnauit, victoria tandem potitus est. C. Figulum Praetorem fuisse inuenio anno DXXCIV. eum hunc ipsum fuisse arbitror, & classi praefectum fuisse. Huius filius C. Figulus Iurisconsultus cum in petitione consulatus repulsam tulisset, postridie fertur consulentibus dixisse, Vos consulere scitis, Consulem facere nescitis. Alter consularis C. Figulus C. F. a Dione appellatur. Figuli Iurisconsulti, vt arbitror, filius, aut nepos. Consul fuit cum L. Iulio Caesare anno DCXXCIX. Ante hos T. Marcius Figulus an. DXXCIV. nuntiauit Senatui palmam enatam in impluuio suo.
   
   V.. Reges duos etiam consulares inuenio, & alterum triumphalem. Prior Q. Marcius Q. F. Q. N. Consul fuit cum M. Catone Liciniano anno DCXXXV. Proconsule anno proximo triumphum egit de Liguribus Stoeneis III. Nonas Decembres. Hic in consulatu vnicum filium amisit magnae spei adulescentem; eodem die Senatum habuit. Alter Q. Rex superioris vt creditur fratris filius Consul fuit anno DCXXCV. maioreque parte anni solus consulatum gessit, propterea quod cum L. Metellus collega initio anni mortuus fuisset, & eum qui ei suffectus fuerat, antequam iniret, mortuum fuisse audirent, religioni habitum est Regi collegam creare. Ex hac familia Marcia fuit auia paterna
   I.. C. Caesaris Dictatoris. Nam cum is funebri oratione Iuliam amitam, quae C. Marij septies Consulis vxor fuit, laudaret; eius paternum genus cum diis immortalibus coniunctum esse dicebat, cum a venere Iulij essent: & maternum ab Regibus ortum; cum ab Anco Marcio Marcij Reges essent, quo nomine fuisset mater amitae. Captasse quoque P. Clodium A. P. F. Pulchrum constat Q. Marcij Regis consularis haereditatem, qui tertiam Clodiam eius sororem duxerat, ex Ciceronis ioco discere quis potest. Sed ad Consules reuertamur.
   VI.. Ante hos omnes, quos diximus Philippos, Figulos, Reges, Q. Marcius Tremulus fuit, qui bis Consul, & triumphalis Marciae genti maximum ornamentum addidit. Priori Consulatu, quem cum P. Cornelio Aruina gessit, triumphum egit de Anagnineis, Herniceisque prid. Kalend. Quinctiles anno CDXLVII. statua ei equestris togata ante Aedem Castorum statuta est, quod Samnites bis deuicerat, & Anagnia capta populum stipendio liberauerat. Praetorem
   V.. inuenio vrbanum fuisse M. Marcium Rallam anno DXLIX. & biennio post Legatum Carthaginem missum cum L. Veturio & L. Scipione. sine cognomine insignis vir L. Marcius fuit septimi filius eques Romanus, qui morte Publij, & Cn. Scipionis, quorum alter Africani, alter Nasicae pater fuit, perditas res in Hispania collecto exercitu restaurauit, & maximos hostium exercitus vicit. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer