Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

64.

    Nec ea gloria caret Campania Remensis, habet Catalaunensem Praefectum DV MOVLINET, Canonicum BONHOMME & MARGVENATVM Iesuitam, quos caeteris opponat. Mirum nisi hanc etiam laudem ambiat Prouincia Massiliensis, per quam ad nos peruenit quidquid apud nos est doctae huius & pretiosae mercis; Aquenses illa Canonicos BONFILIVM & BVRILIVM aluit, quorum diligentia factum est, ne horum esset expers.
    CL. MALLIER DV HOVSSAY, Tarbensem Episcopum, GAILLARDVM GVIRANVM, Senatorem Nemausensem habet Narbonensis Prouincia, Ille olim Venetiis Legatus dum Christianissimi Regis ingenti solertia res agebat, picturae Numismatumque delicias ita est assequutus, vt nemini postea concesserit. Hic quantum in Numismatis intelligat, satis apparet iis libris quos edidit, quibus aliorum spem nobis iniicit: profecto qui tam docte pollicetur, doctiora & meliora praestabit.
    Nec nostris tantum hominibus haec placuere; venatae sunt eadem exterae gentes, & sedulo inuestigarunt. Maiorum suorum Effigies & Monumenta, Imperiique reliquias quotcunque a vastationibus supererant, nouis accessionibus diligenter adauxerunt SVMMI PONTIFICES. Harum indicium est Bibliotheca Vaticana, tot Antiquitatis Monumentis locuples, cui nulla toto orbe comparari potest.
    Quid consummatius & superbius Imperatorum CAROLI V. & RODOLPHI scriniis, siue aurea Numismata atque alia, siue tabulas pictas, siue infinitam prope marmoreorum signorum multitudinem Operis antiqui consideres.
    CAROLVS ille Magnae Britanniae Rex caeteros Europae Principes omnes hoc possessionum genere vincebat. Hunc sequitur Filius tanto Patre dignus, & in regnum opimum eas reduxit artes quibus non minus eminet quam ingenio & virtute bellica, quarum a maioribus ita hausit exemplum, vt maius posteritati sit traditurus.
    Illa ipsa Suecorum Regina CHRISTINA, quam nuper virtute caeterisque laudibus quam regno splendidiorem suspeximus, nihil pensi habuit, dum e profanis manibus redimeret, quae suis vnis tractari debuerant: quantis sumptibus Italiam, Germaniamque vestigare iussit his colligendis, ex quibus cumulatior fieret ille quem mente designauerat rerum earum Thesaurus.
    FRIDERICVS III. Daniae Rex, Numismatum sibi parauit thesaurum, eique quod residuum temporis faciunt bellicosissimi regni negotia, iucundam dat operam, Danis omnibus & Ingeniosis exemplum futurum.
    Nobiles curas his reficit & sustentat deliciis Serenißimus CAR. LVDOVICVS Princeps Elector Palatinus: nec contentus his quae vndique contraxit, quasi de integro Virum eruditißimum, & horum omnium peritißimum SPANHEMIVM misit in Italiam, qui omnia inuestiget, ne quidquam quod parari pretio poßit, in tam perfecto Thesauro desideretur: specimen huius rei sunto mille Numismata aurea quibus eius Cimeliarchium refertum est.
    Graues quae Imperium comitantur sollicitudines Archidux LEOPOLDVS, Belgij olim Rector, Numismatum loculis oblectat.
    Serenißmus Parmensium Dux RANVCCIVS FARNESIVS , ea habet omnia quibus huius Operis, quod quidem ad Vrsinum spectat, fides constat. Per manus haec ad eum ab ALEX. Cardinale FARNESIO peruenerunt, cui tantum Opus autor noster dicauit. 
ã ã

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer