495.
enim haberent, si quid ei accidisset, in quo spem essent habituri: vna voce populus exclamauit, in te. Cepit inquit Cicero, qui tunc Praetor erat, & Maniliae rogationis suasor, cepit magnum suae virtutis fructum, atque dignitatis: cum omnes prope vna voce in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. Etenim talis est vir, vt vlla res tanta sit, ac tam difficilis, quam ille non & consilio regere, & integritate tueri, & virtute conficere possit. Vterque Q. Catulus & pater & filius eruditissimi tum Graecis, tum Latinis litteris fuerunt. pater libros scripsit de rebus gestis & consulatu, eiusque carmina vt mollia, & delicata laudantur. Filius non fuit in oratorum numero, sed elegans quoddam, & eruditum orationis genus sequebatur. Huius filiam duxit Mummius L. Mummij Achaici, qui Corinthum euertit, nepos; ex qua Mummiam Achaicam suscepit Ser. Sulpicij Galbae Imperatoris matrem. Itaque Galba statuarum titulis se pronepotem Q. Catuli Capitolini semper adscripsit: & cum generis sui imagines longo ordine in atrio collocaret, paternam originem ad Iouem; maternam ad Pasiphaen Minois vxorem retulit. Tanta erat illis temporibus caecitas, vt nobilissimum hic se esse putaret, si genus duceret, vel ab illo omnium cubilium adultero, vel ab hac suae pudicitiae supra sexum, atque feminae conditionem prodiga.
496.
MANLIA.
MANLIA
gens patricia clarissima fuit, & ab ipsis initiis libertatis ad Cn. Pompej, & C. Caesaris consulatuum tempora, multis praeclaris viris effloruit. Initio Vulsonis, & Capitolini cognomine, postea Imperiossi, & Torquati multi vsi fuerunt, vnus, atque alter Atticus, Acidinus, Fuluianus, Longus appellatus est. Fuerunt etiam Vulsones posteriores a Torquateis, & Imperiosseis distincti. Nos igitur prius de iis agemus, qui ante primum Imperiossum in maioribus magistratibus fuerunt, hos sequentur Imperiossi, illos Torquati, Torquatos Vulsones posteriores, & Acidinus Fuluianus. Nouem igitur Manlij fuerunt, primo loco a nobis constituti, qui Consulatus tres, Tribunatus consulari potestate duodecim, Dictaturam, Decemviratum legibus scribendis, & ouationes duas obtinuerunt. At Imperiossi tres Consulatus duos, Dictaturam, Censuram, & Magisterium Equitum. Torquati autem septem Consulatus vndecim, Dictaturas quattuor, Censuras duas, Triumphos tres consecuti sunt. Postremo Vulsones posteriores tres consulatus quattuor, triumphos duos. Acidinus nouo exemplo Consul cum fratre germano fuit, & ante Consulatum ouans vrbem ingressus est. Tot praemiis fecunda virtus Manliorum exornata
II.. annos quadringentos & amplius emicuit. Primus Consul, vel vt tunc appellabant, Praetor Cn. Manlius fuit, cuius cognomen ignoramus, cum M. Fabio Vibulano iterum anno vrbis CCLXXIII. post Reges exactos anno XXIX. fortiter aduersus Etruscos pugnans cum Q. Fabio collegae fratre occisus est. M. Fabius victor, quamuis saucius, & triumphum recusauit, & se Consulatu
III.. abdicauit. Sexto ab hinc anno A. Manlius Cn. F. P. N. Consul fuit cum L. Furio Medullino, & lustrum octauum fecit; non enim Censores adhuc creati