Volltext: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

486.

fuit Cornelia Salonina Pipa Marcomannorum Regis filia, ex hac duos filios procreauit. quorum alter P. Licinius Cornelius Saloninus Valerianus Caesar appellatus est, alterum sunt qui Q. Iulium Licinium Saloninum Gallienum Caesarem appellent. Gallienus cum patre Imperium adeptus est, posteaque filios Caesares appellauit, Consul septies fuit, Tribuniciam potestatem XV. accepit. Triumphum de Persis egit. Valerianum fratrem, & Caesarem. & Consulem iterum, & deinde Augustum fecit. Ambo fratres, & Q. Iulius filius Gallieni simul occisi sunt, Cornelius Saloninus ante sex annos occisus fuerat. Post horum caedem quadragesimo anno Galerio Maximiano & Constantino Maximo, & Maxentio Augustis adiectus est Valerius Licinianus Licinius. Hic inter agricolas natus fortis miles fuit, bonarum litterarum non solum expers, sed etiam hostis, vt spadonum, & palatinorum, quos tineas & mures palatij appellabat. Vxorem duxit Constantiam Constantini Imp. sororem, Filium habuit Valerium Licinianum Licinium Caesarem. Consulatus quattuor obtinuit, Tribuniciam potestatem XV. coactus est abdicare se imperio a Constantino, & postea occidi iussus; nec multo post Licinianus Caesar filius qui semel tantum Consul fuit. Post hos neminem Licinium Imp. aut Consulem fuisse accepimus.

487.
LIVIA.


    LIVIAM familiam, quamuis plebeiam olim floruisse admodum, octo Consulatibus, Censuris duabus, triumphis tribus, Dictatura ac Magisterio Equitum honestatam Suetonius in Tiberio Caesare autor est. Sed cum eius verba cum his fastis Consularibus, qui hodie circumferuntur, contuli, ante eiusdem Imp. tempora septem Consulatus, Magisteria Equitum duo inuenio, caetera codem modo. Quo fit, vt existimem alterum Magistrum Equitum, non Magistrum, sed Consulem in illis fastis, quos Suetonius secutus est, proditum fuisse. Liuiorum cognomina fuerunt Denter, Salinator, Drusas, Libo, AEmilianus, Claudianus. C. Denter incertis suspicionibus Magister Equitum fingitur C. Claudio Crassino Regillensi Dictatori comitiorum habendorum caussa anno CDV. Huius nepos M. Denter Consul fuit anno CDLI. cum M. Aimilio Paullo. Hic etiam ornatur a quibusdam Magisterio Equitum post annos XVI. Q. Hortensio Dictatore seditionis sedandae caussa, a quo lex Hortensia de plebiscitis lata est. Sed nos incertis haerere nolumus. Ad Salinatores venio, quorum primus M. Liuius M. F. M. N. Magister Decemvir sacris faciendis fuit cum Manio Aimilio Manij filio ludis saecularibus tertiis anno DXVII. ex Verrio Flacco. Idem, aut alius eiusdem nominis patre & auo ortus simili etiam praenomine appellatis Consul fuit cum L. Aimilio Paullo anno CXXXIV. qui proximus fuit ante secundum bellum Punicum. ambo Consules de Illurieis triumphum egerunt. Peculatus accusatus ob inuidiam mulcta ei irrogata est omnium tribuum, vna excepta Maecia, suffragio. Iterum Consul post duodecim annos vrgente Hannibale creatus cum C Claudio Nerone, qui cum inimicitias gesserat, eis reip. caussa deposuit. 

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer