Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

483.

Lucullus T. Romuleius, & P. Porcius Laeca primi Triumviri Epulones facti sunt. & post XII. annos M. Lucullus Praetor inter ciues, & peregrinos ius dixit. Est etiam apud Sallustium P. Luculli Tr. Pl. mentio, qui Iugurthini belli tempore continuare magistratum nitebatur. an. DCXLIII. Primus L. Lucullus Consul fuit an. DCII. cum A. Postumio Albino biennio ante bellum Punicum Tertium. Sub hoc in Hispania Scipio Africanus minor militauit. Huius filius Lucius Caeciliam Q. Metelli Numidici sororem L. Metelli Calui filiam duxit, qui anno nono post Luculli Consulatum Consul fuit, ex ea Lucium, & Marcum filios reliquit. Sed ambo coniuges infami nota famosi vixerunt. alter furti, seu repetundarum Seruilio augure accusante damnatus, Caecilia parum pudica vulgo credita. His parentib. ortus L. Lucullus praestanti vir ingenio, clarissimus & fortissimus fuit. Litterisque tam Graecis quam Latinis in primis eruditus, philosophiae quoque, vt Cicero & Plutarchus conscribunt, operam dedit. Consul fuit anno DCLXXIX. cum M. Aurelio Cotta. post vndecim annos M. Cicerone Consule de Regibus Mithridate, & Tigrane triumphum Proconsule egit. Vxores habuit duas Clodiam Ap. Pulchri filiam, & Seruiliam M. Catonis sororem, ex qua pupillum reliquit Catonis tutelae commissum, quamuis ita post triumphum vixit, vt parum gratus Catoni esset, in omni genere luxus, & deliciarum sumptus effundens. Huius & caenae, & piscinae, & villae vt regij splendoris, & magnificentiae celebrantur. Lucij Luculli frater patruelis ni fallor fuit M. Lucullus M. F. quem adoptatum fuisse constat a M. Terentio Varrone. Ita a quibusdam M. Licinius Lucullus, ab aliis M. Terentius Varro Lucullus appellatus est. Consul is fuit cum C. Cassio Varo anno proximo post L. Luculli fratris Consulatum, & bienno post suum Consulatum triumphũ de Thracibus, & Dardanis egit ex Macedonia. Eum Cicero in Bruto videtur iuris publici, & priuati peritum appellare. Huius filiam, vt antea diximus, M. Crassus Diues vxorem duxit. quae de C. Memmij cum vxore eius adulterio prodita sunt, sileamus. Occisum a M. Antonio Triumviro
   IV.. Valerius ait, eiusque amicum summum C. Volumnium. Nunc ad Murenas venio, quos Muraenas Graeci, vt pisces eiusdem nominis appellant. Triumphalis & Consularis familia fuit. Namque anno DCLXXIII. L. Licinius Murena Propraetore de Rege Mithradate, ex Ponto & Asia triumphum egit. Huius filij duo fuere Lucius, & Caius. Lucius Murena Consul fuit cum Decimo Iunio Silano anno DCXCI. Hunc Cos. designatum ambitus accusatum a Ser. Sulpicio, & M. Catone defendit M. Cicero Cos. exstatque pulcherrima eius defensio. Vitricus hic fuit L. Pinarij Nattae, & Pinariae vxoris P. Clodij Ap. F. Pulchri Tribuni plebis, qui eumdem Ciceronem aqua, & igne interdicendum sua rogatione curauit. Incerti temporis est, quod D. Murena Valerio teste aduersus libertinos Volsinienses fecit, qui cum omnem publicam disciplinam corrumperent, a Senatu Romano missus Murena omnes aut in carcere necari, aut veteribus dominis restitui iussit. Atque etiam P. Murena, cuius Cicero in Bruto mentionem facit, bello ciuili Mariano occisus. Ante hos omnes Crassos, Lucullos, Murenas. C. Licinius Varus P.F.P.N. Consul
   V.. fuit anno DXVII. cum P. Lentulo Caudino. quo tempore ludi saeculares tertij 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer