63.
quae omnia animo melius quam Musaeo complectitur. Magnum hoc esse putas & vere: quanto maius quod amplissimo Munere ita fungitur vt nobilitatem, doctrinam, intelligentiam, integritate superet.
Quin &
PETRVS SEGVINVS
ille, Abbas Fidemiensis, & Canonicorum Sancti Germani Decanus; Ille inquam tam doctus, quae sciebat expressa habere voluit & signata, & fecit profecto tam feliciter, vt in incredibili illa vi Numismatum, plus ducentis Consularibus ex vltima Antiquitatis memoria eruerit nobis incognita, nisi monstrasset & collegisset prior: aurum in auarorum loculis & arcis occurrit; haec apud eum vnum inuenies, quae Europa miratur vniuersa, quae harum rerum intelligentes inuideant, si apud minus Liberalem & facilem virum essent.
Nihilo secius in his laborauit
CAROLVS TRONSSO
,
in Senatu Parisiensi Consiliarius. Nemo tot maioris generis, tot Tyrannorum inferioris aetatis Numismata argentea possidet.
Nec minus in hoc studuere
CLAPISSONES
ambo, machinamentorum bellicorum alter Cognitor, alter in vectigalium Curia Consiliarius Regis: sequuti in hoc Patris exemplum, a quo tam multa, tam praeclara huius generis ad eos peruenere, vt silentio me haec praeterire cogat huius Scriptionis praefinitus ambitus.
Eodem modo paternam indolem imitatus
IO. BAPT. ALTINVS
in vrbano Praetorio Regis Consiliarius, cum Illustribus in hoc studio viris conferri meruit. Ex eodem Iudicum Ordine
IACOBVS REGNARD
plurima cumulauit & digessit.
GENTIANVS CHARRO
Auditor rationum, Numismata, quibus sic instructus est vt nemo alius, Regiis horum saeculorum Imperatorum Rom. monetas adiunxit.
Vtrumque etiam luculenter praestitit
CLAVDIVS DE THEROVANNE;
Graeca Romanis omnis generis, vetustas nouis addidit, non tam harum rerum quamquam praeclarae sunt, quam vera scientiae prudentiaeque fama inter Illustres habitus.
Quid hic enumerem Collegia quibus & haec fuit rerum Antiquarum cura: instar omnium erunt mihi Patres Soc. Iesu, apud quos praeter instructissimam & magnificentissimam Bibliothecam, plenas Numismatum exquisitißimorum arculas quotidie studiosis lustrandas exhibet vir ille immensae diligentissimaeque doctrinae
COSSARTIVS.
Non tamen omittam Canonicos Regulares, Sanctae Genouefae dictos, vt neque Patrem
DV MOVLINET,
qui apud eos & Numismata & lectissimam curat Bibliothecam.
Longum esset caeteros memorare in hac peritia claros, illos attingere consilium fuit, quos noui, quos vidi, qui mecum quae habent praeclara communicauere: attamen non poßum pati, quin Lutetiae nostrae quae totius Orbis est exemplar, caeteras prouincias accenseam, ex quibus prudentissima Normanorum natio, vt ne hac existimatione videatur indigna, quam ingenio & vrbanitatis studio sibi comparauit, harum rerum omnino expertem se noluit.
BIGOTII
fratres, Viri Clarissimi & Nobilissimi,
GALEMANVS & BARO,
ambo Medici Rothomagenses, tantum Librorum, tantum habent Numismatum, vt ad eos cuncta Prouincia quidquid exquisitum habet, contulisse videatur.
Suum
BOVHIERIVM
Senatorem Diuionensem, suum
THOMAM, & P. FRANC. CHIFLETIVM,
Soc. Iesu, Virum Eruditissimum iactat Burgundia.