Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

482.

scripsit, auum fuisse eum existimo. quem secundo loco constituimus P. Crassum. Pro Consule de Lusitanis triumphat quarto anno post Consulatum pridie Idus Iunias. Censor quadriemnio post triumphum cum L. Iulio Caesare factus est. aduersus vnguenta exotica, & sumptus ambo edixere. Iidem a C. Mario, & L. Cornelio Cinna occisi sunt anno DCLXVI. quamquam hic sibi manus intulit. Occisus etiam est P. Crassus filius &c. Caesar frater L. Caesaris,
   VI.. & alij insignes viri. Superstes patris fuit M. Crassus, quem diuitem plerique appellant, Cn. Pompei Magni in duobus consulatibus collega. Eos gessit anno DCXXCIII. & DCXCVIII. Ante consulatum priorem anno proximo pro Praetore de Spartaco, & fugitiuis ouans laurea, non myrtea corona vt ceteris ex Senatusconsulto Vrbem ouans ingressus est. Huius diuitiae, & potentia a multis celebratur, quae fere in tyrannidem euasit trium virorum clarissimorum Cn. Pompeij, C. Caesaris, & M. Crassi. Censor fuit quincto anno post priorem Consulatum cum Q. Lutatio Catulo, sed dissensione inter eos orta, abdicarunt. A Parthis cum Publio filio magnae spei adulescente occisus est, aduersus quos cum exercitu profectus Proconsule est. Vxor eius Tertulla. M. Luculli Consularis viri, & triumphalis filia, parum pudica C. Caesari fuisse traditur. Sunt etiam, qui suspicentur Caeciliam Metellam Q. Cretici filiam eiusdem vxorem fuisse, quod in titulo eiusdem monumenti Crassi nomen
   VII.. adscriptum sit. Venio nunc ad L. Crassum disertissimum illum oratorem, quem maxime laudat M. Cicero. Consul is fuit cum Q. Mucio P.F. Scaeuula Pontifice Maximo anno vrbis DCLIIX. Hic ne triumpharet, collega impedimento fuit, vt ex Cicerone & Asconio in Pisoniana didici. Censor triennio post cum Cn. Domitio Ahenobarbo, cum quo saepe contendit. Anno proximo L. Philippo Consule annos natus fere quinquaginta mortuus est, vt Cicero initio libri tertij de Oratore, in Bruto significat. Tribunum plebis fuisse Lucilius refert. Huius parentes ignoramus. vxor eius fuit Mucia Q. Scaeuulae Auguris, qui Consul fuit anno DCXXXVI. filia, & Laeliae maioris C. Laelij sapientis filiae. Filias duas reliquit, ex quarum altera, quam P. Scipio Nasica duxit, nepotem testamento in filium adoptauit, qui L. Crassus dictus est; fraterque fuit Q. Metelli Scipionis Corneliae patris, quae prius vxor P. Crassi M.F. a Parthis occisi, fuit, mox Cn. Pompei Magni. Alteram duxit C. Marius C. Marij septies Consulis filius. Sed & idem Marius pater alteram Muciam eiusdem Q. Sceuulae Auguris filiam vxorem habuit. Antequam ab hac Crassorum gente discedo, commemorare libet, quae Valerius Maximus lib VI. cap. XI. scriptum reliquit, Crassum quemdam cognomine Diuitem decoxisse, bonaque eius a creditoribus fuisse diuendita, ita non sine risu veteri diuitis nomine postea salutatum. Eodem fortasse pertinet, quod Cicero Attico scripsit, Noster amicus magnus, cuius cognomen vna cum Crassi diuitis cognomine consenescit.
   Lucullorum tres tantum Consulares fuisse inuenio, duos ex his etiam
   III.. triumphales. Ante hos L. Lucullus, & Q. Fuluius AEdiles Curules ludos Romanos anno DLI. ter instaurarunt. Pecuniam ex aerario non sine Luculli infamia scribas, & viatores sumpsisse compertum est. Sexto postea anno C.
CCc ij


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer