478.
Seruilium quidam appellant. Maximini vero temporibus Consules suffecti ex Kal. Ma. Iunius Silanus, & Messius Gallicanus anno DCCCCXXCIX. Sub quibus Maximino abrogatum imperium est, & Gordiani Africani Imperatores appellati sunt. Maximini filio C. Iulio Maximo Caesari Iunia Fadilla proneptis Antonini Imp. sponsa coniuncta non est, sed post eius caedem Toxotio nupsit eiusdem familiae Senatori, & postea Praetori, cuius poëmata legit Iulius Capitolinus. Enumerat idem ex Iunij Cordi indagatione arras, & munera regia sponsae data. Sed nos ceteros consulares Iunios persequamur, quorum varia cognomina fuerunt. Primus sub Caligula Sex. Iunius Celer cum Sex. Nonio Quinctiliano Consul suffectus ex Kal. Iuliis fuit anno DCCXCII.
II.. Alter Q. Rusticus collega Imperatoris Hadriani in tertio consulatu anno
III.. DCCCLXXI. Tertius eiusdem nominis, quem etiam Praefectum Vrbis fuisse sub M. Antonino, & L. Vero Vlpianus significat, eius collega in consulatu Vettius Aquilinus, vel vt in titulo cuiusdam monumenti est, Q. Flauius Tertullus Kal. Iul. anno DCCCCXIV. Hunc existimo bis Consulem fuisse, eumque esse, quem Iulius Capitolinus ait summum philosophum Stoïcae disciplinae, cuius auditor Marcus Imperator fuit, eique mortuo statuas a
IV.. Senatu postulauit. Anno proximo A. Iunius Pastor Consul fuit cum L. Papirio AEliano, siue cum M. Pontio Laeliano. Quinquennio post T. Iunius
V.. Montanus cum L. Vettio Paullo. Altero anno hoc est DCCCCXXII. sub
VI.. eodem Marco Imp. L. Iunius Clarus cum M. Aurelio Seuero, quem etiam
VII.. Cethegum quidam vocant. At sub Valeriano, & Gallieno Iunius Donatus cum Cornelio Saeculari iterum Consule anno CIƆXII. quo anno Valerianus
VIII.. Imp. a Persis captus est. Sub Probo Iunius Messalla Consul fuit cum Grato
IX.. anno CIƆXXXI. Item C. Iunius Tiberianus anno proximo collega Imp. Probi
X.. IV. Secundus eiusdem consulatus fuit cum Cassio Dione anno CIƆXLII. Sub Diocletiano, & Maximiniano, quo tempore idem Tiberianus Praefectus Vrbi
XI.. fuit. Inter hos duos consulatus M. Iunius Maximus, qui etiam Vrbis Praefectus
XII.. fuit, bis Consul fuit. Namque anno CIƆXXXV. Consul suffectus ex Kal. Iul. cum M. Aurelio Maximiano, qui postea imperium obtinuit, & biennio post
XIII.. Consul ordinarius fuit cum Vettio Aquilino sub Diocletiano Imp. Fuit alter Iunius Maximus cum Imp. Maxentio IV. Consul suffectus anno CIƆLX. Sub
XIV.. Constantino, & Licinio Flauius Iunius Rufinus Cos. fuit quartodecimo anno
XV.. post superiorem cum Acilio Seuero. Postremo Iunius Quartus Palladius collega fuit in Consulatu septimo Imp. Theodosij minoris anno CIƆLXIX. & eisdem temporibus idem Palladius Praefectus Vrbis & Praefectus Praetorio fuit. Haec de Consularibus Iuniis. Triumphalia ornamenta C. Iunius Blaesus tulit an vrbis DCCLXXV. Proconful Africae permittente Tiberio Caesare quod auunculus AElij Seiani Praefecti Praetorio esset, qui tum plurimum poterat, eidemque permissum est, vt Imp. more maiorum salutaretur a militibus post victoriam de Tacfarinate & Numidis, vt Tacitus lib. III. & IIII. refert. Huius fortasse filius fuit a Vitellio Imp. occisus, Iuniis, & Antoniis auis clarus, vt Tacitus lib. XIX. refert. de quo fortasse Suidas in Apicio. Tulit etiam similia ornamenta L. Silanus Appij filius, cui Octauia Ti. Claudij Imp. filia destinata