472.
occisus est cum filio Caesare. Sub eodem Imp. Cos. fuit C. Iulius Africanus collega eiusdem Imp. an. DCCCCXXCIIX. & anno proximo Cos. sussectus ex Kal. Mai. Iulius Silanus cum Messio Gallicano. Sub Gordiano C. Iulius Arrianus, & AEmilius Papus Coss. fuerunt anno DCCCCXCV. Imp. M. Iulius Philippus Pont. Max. Trib. Pot. VI. Cos. III. cum filio eiusdem nominis Pontifice Trib. Pot. III. Cos. II. Procos. occisi sunt. C. Iulius AEmilianus Imp. Pont. Max. Trib. Pot. Cos. occisus est. Q. Iulius Licinius Saloninus Gallienus Caesar Gallieni Imp. filius cum patre occisus est. Iam vero C. Iulius Capitolinus collega fuit in consulatu secundo L. Domitio Aureliano Imp. anno CIƆXXVI Fl. Iulius Crispus Caesar Imp. Constantini Maximi nothus filius post triennium Cos. fuit cum Imp. C. Aurelio Licinio V. & II. cum Fl. Valerio Constantino iuniore II. an. CIƆLXXII. sub Constantino Max. & eodem Licinio Imp. Fl. Iulius Constantius Imp. annis XXV. imperauit Cos. fuit decies. Triumphum egit Cos. VI. de Magnentio, Decentioque tyranneis ex Gallia pridie Kal. Mai. anno CIƆCVI. Consulem postea vnum tantum inuenio Iulium Felicem Valentinianum, qui cum Sex. Aurelio Victore Cos. fuit anno CIƆCXX. sub Valentiniano, Valente & GratianoAugustis.
473.
IVNIA.
IVNIA
duplex & patricia, & plebeia, vtraque nobilis fuit. Sed illa vnico viro Consulari praefulsit L. Iunio Bruto, qui & primus Consul fuit, & autor libertatis populi Romani: plebeia in plures stirpes propagata XIII. Consulares viros ante Augusti imperium habuit. Eorum cognomina haec sunt: Bruti, Scaeuae, Bubulci, Perae, Pulli, Silani, & Penni. Luciusille Brutus M. Iunij & Tarquiniae sororis L. Tarquinij cognomento Superbi Regis filius, stultitiae simulatione, ne a Rege superbo, vt Marcus frater, & pater occideretur, Bruti cognomen accepit. Sed post illud Sex. Tarquinij facinus, qui Lucretiae Sp. Tricipitini filiae, L. Tarquinij Collatini vxori vim intulit, sapientiam detexit, & primus Regibus exigendis autor fuit. Quamuis iam tum Tribunus Celerum esset, quo magistratu vsus est in abrogando Regibus imperio. Primus Consul fuit siue Praetor; sic enim a praeeundo dicebatur; cum eodem L. Collatino, quem tamen abdicare se magistratu coegit, & in exilium abire extra vrbem propter odiosum Tarquinij nomen; collega subrogato P. Valerio Publicola, quem tunc Valesium Popliculam dicebant, in proelio occisus est. Aruntem enim Superbi filium ita inuasit, vt ambo ictu contrario ceciderint, vt Cicero in Tuscul. autor est. Id proelium fuit pridie Kalendas Martias anno post vrbem conditam ducentesimo quadragesimo quarto. Eum mortuum matronae annum luxere. Vxor eius fuit Vitellia, siue Gellia, cuius fratres Marcum, & Manium, cum duobus filiis suis Tito, & Tiberio, & sratris filiis, vt quibusdam placet, atque sororis Collatini Lucio & Marco filiis, & Aquilliis ob coniurationem interfecit. statua ei decreta est, atque statuta in Capitolio ex aere inter regum statuas gladium distringentis habitu, vt Plutarchus affirmat. Idem Possidonium refert asserere ex tribus siliis duos securi interfici iussisse