61.
62.
SEQVITVR VT QVOD SVPRA SVM
pollicitus, otiosius paullo eos enumerem, qui in hoc
Numismatum studio primas tenent,
atque eos qui de his scripsere.
ILLE
ipse Rex noster Optimus, cuius ad exemplum componimur, Dux nobis & autor tam doctae Curiositatis est. Non amore tantum Musas, sed & contubernio complectitur: vult assidere sibi, vult accumbere. Nec his contentus est tam superbis aedificiorum molibus, quibus caeteras omnes regias sua supereminet; magnificentius adhuc habitare vult Musarum asseclas, venustulos, politulosque Diuos; quibus per peritißimos Architectos iam tabernacula designauit: documento nobis posterisque futura, non magis illum Belli coluisse Numina quam Pacis: facilemque & aequum se tranquillis hisce studiis praebuisse, quem inter tubarum clangores & tormentorum bombos bellica virtus terribilem fecerat. Nec de nihilo est, quod his operam dat Princeps Augustißimus, nihil inuenies eo cimeliarchio superbius, quod tanto honore dignatus est. Nihil ad hoc commendandum opus est laudibus, nuda simplicique descriptione satis commendatur, in quo minimum est quod auro & argento refertum est: alibi fortasse reperies quo pondus pondere poßis rependere; at eos typos, inscriptiones, vbi tot Consulum, tot Imperatorum, ex auro & argento Numisimata, moduli maioris inuenias, non habes. Tot ex aere & marmore statuae, seu noui, seu antiqui operis, tot picturae, tot rudimenta, & ipsam etiam concharum supellectilem, denique quantum eximiarum rerum in vnum cogere potuit
GASTONIS
Ducis Aurelianensis profusa & sedula triginta annorum inquisitio & felix curiositas. Haec cum videas, Principis opus, Regium munus agnoscas: plura sciens volensque taceo; satis iam fama docet quid de hoc cogitandum, quid credendum sit, de quo nec nimis cogitari, nec nimis credi potest. Veniet tandem in publicum, omnium quae hoc continentur enumeratio: hanc Sibi, hanc Regi, totique adeo Galliae operam debet, atque praestabit, cui earum rerum cura imposita est.
Sequitur Aula praeeuntem Regem; sequuntur Ingeniosi Illustresque Viri. Quae diu meditatus est euoluendis Historicis Serenissimus Princeps
HENRICVS BORBONIVS
Dux Vernolij, haec ad maturam sed viridem senectutem prouectus, quia Numismatis probari nouit, apud se quantum fieri potuit, omnia contrahere monumentorum genera studet. Imitatus egregium hoc Solonis, senem se multa quotidie discere gloriantis, quamvis docenda & ad virtutem instituenda gente aeternam sibi laudem parauisset.
LVD. HENRICVS LOMENIVS,
Briennae Comes, Regi a Sanctioribus Actis, tum transmarinis neceßitudinibus, tum diligenti conquisitione, aeris mediocris moduli seriem sibi parauit, cuius pulchritudinem nulla vnquam assequuta est maiorum in hoc genere sedulitas. Colonias ab Imperatoribus ideo missas diceres, vt esset quo seponeretur, & quod in eius ornamentum tandem emergeret. Nec de his tantum contrahendis fuit sollicitus, ipse haec eadem voluit penitius introspicere, tantumque profecit, vt nemini, ne haec quidem vna tractanti, de dubiis & antiquis plus credam.
Illustrissimus
ACHILLES HARLAEVS
,
Procurator Generalis, praeter Bibliothecam quam habet instructissimam, exquisitissima generis omnis Numismata possidet,