470.
Claudio Iulius effectus est. Ti. Caesar viuo Augusto patre adoptiuo Tribuniciam potestatem
XVI.
accepit, Pontifex, & bis Consul fuit, Imperator
VII.
appellatus est. Post mortem Pontifex Max. consulatum ter amplius accepit, Tribunic. potest. ad
XXXVIII.
auxit, Imperator octauum appellatus est. triumphos duos egit, ouationem vnam, triumphalia ornamenta bis consecutus est. Vxores duas habuit, quas paullo ante retulimus, Agrippinam, ex qua Drusum suscepit, & Iuliam Augusti filiam ; ex hac nullos liberos habuit. Drusus Liuillam siue Liuiam duxit Neronis Claudij Drusi, & Antoniae minoris filiam Ti. Claudij Augusti, & Germanici Caesaris sororem, quae ei Tiberium & alios peperit. Sed a Seiano adultero persuasa virum veneno sustulit. Tiberium Drusi filium C. Caesar Imperator necari iussit. Germanicus Caesar Ti. Caesaris adoptiuus filius ex Agrippina Iuliae filia, Augusti vero nepte, vt antea dictum est, nouem liberos procreauit. ex quibus tres infantes perierunt: tres mares Nero, Drusus, & Caius, quem Caligulam dicebant; tres feminae fuerunt Agrippina, Liuilla, Drusilla, pro Liuilla alij Iuliam scribunt, quod ipsum denariis, & assibus C. Caesaris confirmatur. Agrippinam duxit Cn. Domitius Antoniae maioris filius Ahenobarbus, quae ei Neronem peperit Imp. & postea Ti. Claudio Augusto patruo nupsit, Nerone filio adoptato, a quo postea occisa est. Iulia M. Vinicio, Drusilla L. Cassio Longino siue M. Lepido nupsit. Has tres sorores dicitur Caligula vitiasse, Drusillam in diuos retulisse, duas alias relegasse. Agrippinam Germanici vxorem, & duos filios Neronem, & Drusum Tiberius Caesar Imp. variis criminibus excogitatis mori coegit. Ipsum Germanicum per Cn. Pisonem sustulisse creditum est. Piso damnatus poenas dedit. Caius successor Tiberij, cuius mortem accelerasse dicitur, eius crudelitatis heres, quadriennium fere in imperio debacchatus est. Pontifex Max. Cos. IV. Imp. II. Trib. potest. IV. & triumphalis occisus est. Vxores habuit ante imperium luniam Claudillam M. Silani filiam, postea Liuiam Orestillam C. Pisonis, Lolliam Paulinam C. Memmij vxores abreptas, & mox dimissas ; & Caesoniam impudicam trium filiarum matrem duxit, ex qua filiam procreauit Iuliam Drusillam. Sed hanc cum matre percussores Caligulae occiderunt. Hic finis Caesarum fuit. Consules sub Augusto tantum reperio Iulios ipsum Augustum, & Ti. Caesarem, de quibus antea diximus, & Caium, ac Lucium M. Agrippae filios, nepotes Augusti, quos a patre emptos adoptauit. Ex quibus C. Iulius Aug. F. Caesar Cos. designatus fuit, sed non iniit anno
DCCXLVII.
Consul vero fuit anno
DCCLIII.
cum L. AEmilio Paullo. L. Iulius Aug. F. Caesar superioris frater Cos. designatus est anno
DCCXLIX.
sed non iniit. Tertius post hos Germanicus Caesar fuit, cuius pater naturalis Nero Claudius Drusus fuit, adoptiuus Ti. Iulius Caesar. hic Consul fuit anno
DCCLXIV.
cum C. Fonteio Capitone. triumphum egit Procos. de Cherusceis, Catteis, Angriuarieisque Germaneis. VII. Kal. Iul. anno
DCCLXIX.
Iterum sub Tiberio patre, eiusdem in tertio consulatu collega fuit anno proximo, sed aut non iniit, aut statim abdicauit. Sub eodem Tiberio Drusus Caesar filius non adoptiuus sed naturalis Cos. fuit cum C. Norbano, anno DCCLXVII,