469.
Nunc de Augusto, & eius liberis videamus; postea de iis, qui sub eo, & ceteris consulatus gesserunt. C. Octauius, ante adoptionem Magister equitum designatus fuit in locum M. Lepidi, C. Caesare
IV.
Dictatore anno
DCCIX.
post adoptionem Cos. suffectus anno proximo, &
III
- vir Reip. constituendae cum M. Aimilio Lepido, & M. Antonio ex ante diem v. Kal. Decemb. ad pridie Kal. Ian. sextas.
II.
Triumvir in alterum quinquennium cum eisdem fuit, sed Lepidum abdicare coëgit, M. Antonium hostem Reip. declarauit, & vicit. terdecies Cos. fuit, duas ouationes, tres triumphos egit, Tribuniciam potestatem
XXXVII.
accepit, Imperator
XXI.
appellatus est, Pontifex Max. fuit mortuo M. Lepido anno
DCCXL.
Post Actiacam victoriam, quae
DCCXXII.
anno vrbis accidit, solus imperium tenuit, optimusque Imperator fuit ad annum DCCLXVI. quo mortuus est. Priores
XII.
annos tyranni instar egit. Sponsas habuit duas Seruiliam P. Isaurici filiam, hanc reliquit, vt priuignam M. Antonij duceret, Claudiam Fuluiae ex P. Clodio Pulchro filiam: Sed eam intactam dimisit mores socrus exosus. Mox Scriboniam L. Libonis soceri Sex. Pompei Magni sororem, quae duobus antea consularibus nupserat, & ex altero mater erat, duxit. Cum hac etiam diuortium fecit. Tandem Liuiam Drusillam, quae postea Liuia Augusta dicta est, praegnantem ex Ti. Nerone duxit. quae post tres menses Neronem Claudium Drusum Imperatoris Ti. Claudij patrem peperit. Ex Scribonia Iuliam susceperat, quae prius M. Marcello Octauiae sororis Augusti filio, eoque mortuo M. Agrippae nupsit, qui tunc Marcellam eiusdem Octauiae filiam habebat in matrimonio, & ex ea liberos: sed eam repudiatam Octauia Antonio M. F. collocauit. Agrippa mortuo Iulia Ti. Claudio Neroni priuigno Augusti nupsit, qui vxorem praegnantem, & ex qua Drusum filium habebat, dimittere coactus est. Ea autem erat Agrippina M. Agrippae, de quo diximus filia ex Caecilia Attica Q. Caecilij Attici Pomponiani, & Piliae filia: quae post diuortium abortum fecit; & nupsit C. Asinio Gallo Pollionis F. qui Salonini ex eadem pater fuit. Nepotes Augusti ex M. Vipsanio Agrippa. & Iulia filia suerunt tres Caιus, Lucius, & Agrippa Postumus: neptes duae Iulia, & Agrippina. Caium, & Lucium adoptauit emptos per Aes, & libram a M. Agrippa patre. Ita ex Vipsaniis Iulij facti sunt. Iuliam duxit L. Paullus Censoris filius, ex his AEmilia Lepida nata est Ti. Claudij Imp. sponsa, postea repudiata, quod parentes Augustum offenderant, Agrippinam duxit Germanicus Neronis Drusi, de quo diximus, & Antoniae minoris filius. Erat autem Antonia M. Antonij Triumviri, & Octauiae maioris minoris sororis Augusti, de qua diximus , silia. C. & L. Caesares Pontifices, Consules designati, quamuis aliqui Caium Cos. fuisse tradiderint, & Principes iuuentutis mortui sunt, Caius in Lycia, Lucius Massiliae. Tunc Agrippam Postumum tertium nepotem, quem mox abdicauit, & Tiberium Neronem priuignum in foro per legem Curiatam adoptauit. Sic Nero ex Claudia familia in Iuliam venit praenomine retento. Ti. Iulius Augusti F. Caesar appellatus est. Duas Iulias filiam, & neptem Augustus relegauit. natum ex nepte filium ali agnoscique vetuit. A. Tiberio Caes. Germanicus fratris filius adoptatus est, ita is quoque ex