Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

467.

biennio post occisus est cum fratre C. Caesare Strabone, qui AEdilis Curulis fuit, Quaestor, Trib. Mil. bis, X-vir agris dandis, ad tribuendis, iudicandis, & Pontisex. Horum mater fuit Popillia, quam mortuam laudauit publice Q. Lutatius Catulus maior, horum frater vterinus, eique mulieri tum primum is honos datus est, qui antea tantum viris haberi solebat. Vxor L. Caesaris Fuluia M. Fuluij Flacci viri consularis filia, qui cum C. Graccho occisus est
   IV.. a L. Opimio Cos. Huius filius L. Caesar Cos. fuit cum C. Marcio Figulo anno DCXXCIX. cuius soror Iulia ex M. Antonio Marci oratoris filio marcum Antonium Triumvirum, & Caium, & Lucium Antonios suscepit, postea P. Cornelio Lentulo Surae Consulari nupsit, qui in coniuratione Catilinae Cicerone Cos. occisus est, anno proximo post L. Caesaris consulatum. Hιc semper optimarum partium fuit, nulla propinquitatis C. Caesaris, vel M. Antonij habita ratione. Qua de caussa proscriptus est a Triumviris, conseruatus a sorore inuito filio eius Antonio. Huius filius fuit alter L. Caesar, qui
   V.. cum mandatis de pace missus est ad Caesarem initio belli ciuilis. Sequitur C. Iulius C. F. C. N. Caesar, cuius pater Praetor repentino mortuus est anno DCLXIX. Auia paterna fuit Marcia Marcij Regis filia. Amita Iulia C. Marij septies Cos. vxor, quam mortuam laudauit. In ea oratione dixit Iulios a Venere & AEnea; Marcios a Numa Rege ortos. Mater ei fuit Aurelia, quae eum Pontificem Max. vidit, & nescio, an Cos. Initium Pontificatus fuit idem ille annus coniurationis Catilinae, in qua consensisse insimulatus est. Quadriennio post Cos. fuit cum M. Calpurnio Bιbulo an. DCXCIV. Omnia solus per vim, & populum egit. L. Calpurnij Pisonis successoris in consulatu filiam duxit, Pompeia repudiata, ob P. Clodij Pulchri amorem, cum in Bonae deae sacris domi suae Aurelia mater reperit Clodium veste muliebri indutum, Pompeia L. Sullae Felicis neptis fuit, Q. Pompeio Ruso, & Cornelia nata. Habuerat ante hanc vxorem Corneliam L. Cinnae quater Cos. filiam, ex qua Iuliam susceperat Cn. Pompeij Magni vxorem. Ante Corneliam Cossutia Equitis Romani filia Caesaris sponsa fuit. Post consulatum decem annos Gallias tenuit, postea cum exercitu aduersus Cn. Pompeium & Consules Romam venit. Dictator a M. Lepido Praetore vrbano dictus est an. DCCIV. Iterum Cos. anno proximo cum P. Seruilio Vatia Isaurico. quo anno victo Pompeio II. Dictator reip. constituendae, M. Antonium Mag. Eq. dixit. III. Cos. cum M. Aimilio Lepido an. DCCVII. fuit. & III. Dictator, anno proximo Cos. IV. sine collega, censum vicatim egit. Eodem anno IV. Dictaturam iniit, quae ei postea perpetua concessa est. In tertio consulatu quater triumphum egit, primum de Galleis & Germaneis, secundum de Pharnace Ponti Rege ex Asia, Tertium ex AEgypto de Rege Ptolemaeo, Quartum de Iuba Mauretaniae Rege ex Africa. In quarto consulatu quinctum egit ex Hispania. Anno DCCIX. Dictator IV. vel potius perpetuus, Consul v. occisus est Eidibus Martiis. Eius collega fuit M. Antonius. In hac quarta Dictatura ouans ex monte Albano VII. Kalend. Febr. reuersus est. Sororem habuit Iuliam nuptam M. Attio Balbo viro Praetorio, ex quo Attiam peperit. Attia C. Octauio C.F.C.N.C. Pron. nupta est, postea L. Marcio 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer