465.
Cos. collega Imp. Probi in secundo consulatu. Praefecturam tenuit eo, & aliis duobus postea annis. Ante superiores Consules Furia Sabina Tranquillina Augusta vxor Gordiani
III.
Imp. fuit.
466.
IVLIA.
IVLIA
Patricia maiorum gentium in duas praecipuas stirpes scinditur Iulorum, & Caesarum. Alia cognomina minus frequentia vsurparunt, vt Mento, & Libo, de quibus posterius dicemus. Iulorum familia duodecim maioribus honoribus vsos habuit, qui Decemviratum legibus scribendis, Dictaturam, Censuram, Magisterium equitum, Consulatus
VII.
Tribunatus Militares consulari potestate
IX.
consecuti sunt. Caesares ante Augustum quinque, Dictaturas quattuor, Censuram, triumphos sex, Pontificatum Max. Consulatus
IX.
obtinuerunt. Mento vnus Consul. Libo alter consularis, &
I.. triumphalis. Iulorum primus C. Iulius L. F. Cos. fuit anno
CCLXIV.
cum
II.. P. Pinario Mamercino Rufo. Huius filius fuisse creditur C. Iulus C.F.L.N. qui Cos. fuit post septem annos cum Q Fabio Vibulano II. Decemvir legibus
III.. scribendis fuit an.
CCCII.
legatus occisus est anno deinde XIII. Tertius fuit Vopiscus Iulius Iulus, qui Cos. fuit an.
CCXXC.
cum L. Aimilio Mamercino
IV..
III.
Hic fortasse superioris frater fuit. Quartus C. Iulius. Cos. fuit cum M. Geganio Macerino an.
CCCVI.
Hic fortasse X. viri filius fuit II. Cos. fuit post annos
XII.
cum L. Verginio Tricosto. qui anno proximo refecti fuisse
V.. dicuntur, quod alij historici negant. Quinctus L. Iulus, qui Vopisci filius fuisse creditur, Tribunus Militum fuit cum Mamerco Aimilio, & L. Quinctio Cincinnato anno
CCCXV.
Magister equitum fuit A. Postumio Tuberto
VI.. Dictatore rei gerundae caussa. Anno proximo Cos. cum L. Papirio Crasso
II.
an.
CCCXXIII.
Post hunc Sex. Iulius post sex annos Trib. Militum fuit.
VII.. Huius parentes ignoramus. Septimus C. Iulus L. F. Vopisci N. Trib. Mil. fuit an.
CCCXLV.
& triennio post iterum. Censor mortuus est an. CCCLXI. eique suffectus est M. Cornelius Maluginensis, qui cum L. Papirio Cursore lustrum fecerunt
XVII.
eo lustro vrbs a Gallis capta est. Religio fuit deinceps aliquem in demortui locum sufficere ; quasi vero aliquid ad eam rem pertinuisset.
VIII.. Huius frater fuit L. Iulius, qui Tribunatum Militum gessit an. CCCLII.
IX.. & iterum post quadriennium. Ante hunc alter L. Iulius eundem Magistratum gessit biennio ante priorem superioris Tribunatum. eius parentes ignoramus.
X.. Decimus eodem nomine appellatus est. Tribunus Militum fuit an. CCCLXV.
XI.. Vndecimus eiusdem nominis similem Tribunatum gessit anno CCCLXXIV.
XIL.. Duodecimus C. Iulius Iulus Dictator rei gerundae caussa in castris dictus an.
I.. CCCCI.
CAESARVM
primus Sex. Iulius Sex. F. L. N. Cos. fuit an. DXCVI.
II.. cum L. Aurelio Oreste. Post hunc alter Sex. Caesar C. F. Sex. N. a Verrio
III.. appellatur. Cos. fuit an.
DCLXII.
cum L. Marcio Philippo. Eius successor L. Caesar L. F. Sex. N. superioris frater patruelis cum P. Rutilio Lupo anno primo belli Marsici Consul fuit. Ab eo lex Iulia appellata est, qua ciuitas data fuit sociis, qui in officio manserunt, aut qui cito redierunt. Censor fuit anno proximo post consulatum cum P. Licinio Crasso, lustrum non fecerunt.