Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

460.

   I.. non Nobiliorem dicendum esse affirmabat, sed mobilioré. Centumalus primus Cn. Fuluius Cn. F. Cn. N.Maximus Cos. fuit cum L. Scipione anno CDLV. anno proximo post consulatum M. Fuluij Cn. F. Cn. N. Paitini, qui videtur frater eiusdem fuisse. Hic etiam triumphum egit de Samnitibus, Etrusceisque Idib. Nouemb. Dictator fuit claui figendi caussa anno CDXC. vt Verrius haec
   II.. omnia diligentissime in fastis conscripsit. Secutus est alter Cn. Centumalus item Cn. F. Cn. N. superioris, vt creditur, filius. Consul fuit anno DXXIV. cum L. Postumio Albino II. Anno proximo Procos. ex Illurieis naualem egit X. Kal. Quinct. Tertius Cn. Centumalus Cn. F. Cn. N. Consul fuit cum P.
   III.. Sulpicio Galba Maximo anno DXLII. Successorque fuit Q. Fuluij Flacci quater Consulis, post eius tertium consulatum. Cognominis huius origo mihi ignota est. Legi in Pandectis Florentinis Centemmanum appellatum fuisse Appium Claudium Caecum. Ab eo nomine potuit hoc deduci, hoc est a centum manibus. Litteram vero N. in L. mutari Mallij pro Manliis, gemelli pro
   I.. geminis exemplo sunt. Flaccorum primus M. Fuluius Q. F. M. N. Cos. fuit anno primo belli Punici primi, post vrbem conditam anno CDXXCIX. cum Ap. Claudio Caudice. triumphum egit de Vulsiniensibus Kalend. Nouemb. Magister equitum fuit Ti. Coruncanio Dictatore comitiorum habendorum
   II.. caussa anno DVII. Huius filius Q. Fuluius M. F. Q. N. quater Cos. Dictator, Censor, Magister equitum, & triumphalis, Princeps huius gentis fuit. Primum consulatum egit nono post superioris Dictaturam anno cum L. Cornelio Lentulo Caudino in co de Liguribus triumphauit. Censor fuit cum T. Manlio Torquato anno DXXII. vitio tamen facti abdicarunt. Iterum Cos. fuit post septem annos cum eodem Torquato II. etiam Cos. Magister equitum anno DXL. Claudio Centhone Dictatore Comitiorum caussa. His comitiis Cos. III. designatus est cum Ap. Claudio Pulchro. ab his Coss. & vrbs obsidione Hannibalis liberata, & Capua capta est anno proximo, & Flaccus inuito collega, & senatus litteris non lectis supplicium de senatoribus Campanis sumpsit. Dictator fuit comitiorum caussa biennio post consulatum, & his comitiis IV. Cos. designatur cum Q. Fabio Max. Verrucosso V. Cos.
   III.. Huius tres filij fuisse dicuntur Q. & L. Flacci, tertius datus est in adoptionem L. Manlio Acidino. Duo fratres tum primum Consules eodem anno fuerunt Q. Fuluius Q. F. M. N. Flaccus & L. Manlius L. F. L. N. Acidinus Fuluianus anno DLXXIV. Ambo etiam ante consulatum triumpharunt, Fuluius anno proximo Cos. des. Propraetore ex Hispania citeriore, Fuluianus anno DLXIIX. Propraetore ex eadem prouincia ouans rediit. Iterum etiam in consulatu Fuluius de Liguribus triumphauit. Censor postea fuit anno DLXXIX. cum A. Postumio Albino. lustrum fecerunt LI. in Censura L. Fuluium fratrem Senatu mouit, quod Tribunus Militum cohortem suam
   IV.. iniussu Consulis domum dimiserit. Quartus est Q. Flaccus Cn. F. M. N. qui Cos. suffectus fuit in locum C. Calpurnij Pisonis vitrici sui, qui in magistratu mortuus est anno DLXXIII. Eorum collega fuit A. Postumius Albinus. Huius mater Quarta Hostilia damnata est, quod virum suum
   V.. occidisse diceretur. Quinctus Ser. Flaccus, cuius parentes ignoramus Cos.
AAa


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer