Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

60.

quidquam vitij reperies. Nec nos noster error, sed aliena fides in fraudem induxit, quippe cum hos Scriptor nostrorum doctißimus esset interpretatus, excerpsimus ex eo

quae in rem nostram conueniebant. Cum autem archetypos nobis Illustrißimus LOMENIVS commodasset, mendum ex rei veritate correximus, sed sublatis Typis, oratio relicta est. Quae vero a nobis omissa sunt bonam partem nullo meo peccato, sed casu quodam exciderunt: nam cum iamdiu ad Regis Potentißimi scrinia flagitassem adeundi licentiam: meque ille, vt est omnium in tanta sua potentia gentium omnium obsequio benignißimus, perquam liberaliter excepisset, BRVNOTIVS autem Abbas Musaei Praefectus obsecundaret Principis Optimi mandatis: tamen nescio quo fato tam infeliciter omnia ceciderunt, vt nonnisi progresso multum Opere, & pene ad vmbilicos perducto eorum copia nobis fieri potuerit. Ita omnia pene in finem reiecta sunt quae suo quaeque loco reddentur si quando nobis hunc Librum iterum incudi reddendi dabitur occasio. Interea si cui quid in mentem venerit quod vel addi vel detrabi vel emendari denique debeat, id si mecum conferre voluerit, erit mihi maiorem in modum gratum, nec eum debito gloriae fructu priuabo. Ne quis autem ideo nos reprehendat, quod quaedam secus ac ab Fuluio fuerant disposita a nobis alio conuersa sunt: inuitis nobis illud contigit, quod eam seriem interturbaret conuersio, cui diu iam ita assuefacti erant Antiquarij, vt non Typo vel inscriptione, sed numeris Nummos designarent, nec tamen ideo res infeliciter omnino cecidit, nam cum neceßitate quadam adductus, quaedam interposuissem quod quidem sine rationum & numerorum perturbatione fieri non poterat, nec tamen aliter affines, vt ita dicam, & cognati Nummi disponi possent, vsus sum foro, ac neglecto ordine hoc fictitio qui stare non poterat; verum ordinem suppleui ex ratione temporum & Familiarum, quibus saepe permultis vna gens constat, vt vnusquisque Nummus aetati suae & Laribus propriis restitueretur. Vltima nostra cura fuit caelaturae. Quamquidem quid collaudem & doctam artificis manum, res maximas opificio tam minuto diligenter complectentis! Nec enim meum tale iudicium eße puto, vt eius gloriam augere poßit, quae iam ad summum in hoc genere peruenit, nec tantam cuiusquam inuidentiam vt opus elaboratum arte politißima audeat perstringere: quod si quis aggrediatur, facile quidem illud nobis etiam silentibus se defendet. Quis enim est qui quidquam in his reprehendat, seu extremas lineas seu dispositionem consideret. Exempla vero cum exemplaribus si conferas, praesertim quod spectat ad Illustrium imagines, non aqua aquae magis respondet. Sed haec ad Sculptoris laudem dicta sunto, quem quidem debito diligentiae testimonio priuare nolui, cum praesertim nostra sit pars aliqua commendationis, quod ad hunc omißis aliis nos nostrum iudicium deduxerit: quae quoniam ad temporum meorum rationem reddendam atque ad huius operae consilium enarrandum dicta satis arbitror, reliquum est vt iudicio posteritatis, qualecumque futurum erit, acquiescam. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer