457.
adiudicauit populo Rom. huius naues dimidias pollicitus ei se relicturum, secari iussit, vt dimidiatae relinquerentur. Vnum etiam consularem reperi, cognomine Licinum, cuius in superioribus haberi ratio non potuit. Is est M. Fabius C. F. M. N. Licinus, qui Cos. fuit anno
DVII
. cum M'. Otacilio Crasso II. Huius fortasse pater is est, quem paullo ante in Dorsonibus rettulimus, C. Fabius M. F. quem Eutropius antiquus, & fasti Graeci Licinium appellant, alij Luscinum. A licino Licinia familia dicta est. Veteris poëtae carmen legi in Porcium Licinum.
Marmoreo in tumulo Licinus iacet, at Cato nullo,
Pompeius paruo: credimus esse deos?
Vetustissima memoria Fabiorum est, vt fabulam Herculis, & nymphae negligamus, sub Romulo apud Ouidium lib. II. Fastorum.
Risit, & indoluit Fabios potuisse Remumque
Vincere, Luinctilios non potuisse suos.
Hos Festus Lupercos Fabianos, & Quinctilianos videtur appellasse a Fabio, & Quinctilio praepositis. Alibi legi Fabium Celerem Centurionem Remum occidisse, quod muros vrbis transgredi ausus fuerit. Romulum Celeres quosdam satellites habuisse notum est. Post mortem Augusti aliquot Fabij Consules fuerunt, vnus tamen solus ex patriciis esse videtur Paullus Fabius Persicus, qui Cos. fuit cum L. Vitellio patre A. Vitellij Imp. an. DCCLXXXVI. post resurrectionem Christi Domini anno primo sub Ti. Caesare. Ceteri noui homines fuerunt, quos ordine temporum seruato referemus. C. Fabius Valens Cos. suffectus fuit cum A. Licinio Caecina ex Kal. Sept. an. DCCCXXI. sub Vitellio Imp. Fabius Postumus Cos. suf. ex Kalend. Iul. cum M. Cornelio Frontone II. anno DCCCXLIX. sub Nerua Imp. L. Fabius Iustus cum C. Iulio Vrso Seruilio Seruiano II. Cos. suf. ex Kal. Iul. an. CCCIƆLXIII. sub Traiano Imp. Q. Fabius Catullinus cum M. Flauio Apro Cos. fuit anno DCCCXXCII. sub Hadriano Imp. L. Fabius M. F. Gal. Cilo Septiminus Catinius Aciliamus Lepidus Fulginianus bis Cos. fuit priori consulatu cum Fl. Cl. Sulpiciano ex Kalend. Mart. anno DCCCCXLV. sub Pertinace Imp. Iterum cum M. Annio Libone post XI. annos sub Seuero, & Antonino, quo anno ludi saeculares VIII. factisunt. Hic alios Magistratus obtinuit in titulis statuarum enumeratos. Praefecturam vrbis, Legationes Augustales, pro Praefectis multarum prouinciarum, Praef. Aerarij militaris, Procos. Prouinciae Narbonensis, X-Viratum Stlitibus iudicandis, sodalit. Hadrian. atque alia munera. Ti. Fabius Titianus Cos. fuit cum Imp. Iulio Philippo an. DCCCCXCVII. Hoc nomine alij quattuor Coss. fuerunt. Fabius Iustus cum Fl. Magno Ianuario Cos. fuit an. CIƆLXXIX. sub Constantino Imp. Alter Ti. Fabius Titianus Cos. fuit cum Feliciano Cos. anno CIƆXXCIIX. quo anno Constantinus Imp. mortuus est. Tertius Cos. cum Neratio Cereali anno CIƆCIX. sub Constantio Iun. Imp. Quartus cum Q. Aurelio Auianio Symmacho anno vrbis CIƆCXLII. Christi CCCXCI. sub Valentiniano Iun. Theodosio, & Arcadio Impp. Quinctus Ti. Fabius Titianus Cos. fuit cum Imp. Leone III. Cos. an. vrbis CIƆCCXVII. CHRISTI CCCCLXVI.