Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

456.

fuit anno DCCVIII. qui tribus mensibus Consul fuit vno, aut altero minus die. namque III. Kalend. Ian. mortuus est, cui se Caninius Rebilus in vnum diem suffectus est. In quem pleraque Ciceronis ioca sunt. Vigilantem Consulem fuisse, qui toto consulatu suo somnum non ceperit. Antea Flamines Diales habueramus, nunc habemus Consulem. Dum ad gratulandum
   X.. festinarem, nox me oppressit. Atque alia id genus. Sub Augusto Paullus
   XI.. Fabius Q. F. Q. N. Maximus Cos. fuit cum Q. AElio Tuberone an. DCCXLII. & anno proximo Q. Fabius Q. F. Q. N. Maxiums Africanus cum Iulo Antonio. Hos duos Fabios fratres fuisse verisimile est. Maxumos vereres non Maximos dicebant. Primus C. Caesar craditur optimum Maximum scripsisse. Maxsumos etiam scribere veteres solebant, quod vsus postea mutauit. Tres familias frequentiores Fabiorum peregimus Vibulanorum, Ambustorum, & Maximorum: minus frequentes facilius persequemur. Dorsonum autiquissimus is est, qui capta vrbe ex Capitolio in collem Quirinalem ritu Gabino accinctus ad statum sacrificium Fabiorum accessit. & inde in Capitolium reuersus est anno CCCLXIII. Is C. Fabius Dorso appellatus est. Eius gentis duos tantum Consulares inuenio M. Fabium, qui Cos. fuit anno CDVIII. cum Ser. Sulpicio Camerino: & C. Fabium illius fortasse filium, qui anno CDXXC. Cos. C. Claudio Canina iterum. Pictorum duos etiam consulares legi. Alter est C. Fabius C. F. M. N. qui Cos. fuit cum Q. Ogulnio Gallo anno CDXXCIV. Hunc Q. Fabium appellat Plinius, eoque Cos. ait argentum signatum primo fuisse Romae quincto anno ante primum bellum Punicum. Alter Caij frater N. Pictor, qui triennio post Cos. fuit cum D. Iunio Pera. triumphum egit bis III. Nonas Octob. de Sassinatibus & Kal. Febr. de Sallentineis, Messapieisque. Pictores historiarum scriptores referuntur Q. N. Ser. Graeceque eas scripsisse constat. Seruius etiam, vt Iurisperitus a Cicerone laudatur. Pingendi artem didicisse primum eius cognominis constat, eius opera a Plinio referuntur. Buteonis familia duos etiam habuit consulares, quorum alter multis aliis honorum titulis ornatus fuit. Nam Dictator, Censor, & Magister equitum, & bis Princeps Senatus fuit. Numerius Fabius M. F. M. N. Buteo. Is Cos. fuit anno DVI. cum L. Caecilio Metello II. Censor cum C. Aurelio Cotta post sex annos. lustrum fecerunt XXXIX. Magister equitum anno DXXIX. L. Metello collega Dictatore comitiorum caussa. Dictator sine Magistro equitum senatus legendi caussa fuit post pugnam Cannensem, quod nunquam amplius accidit anno DXXXVII. Princeps Senatus lustro XLII. & XLIII. lectus est. Alter Buteo superioris frater biennio post fratris consulatum cum C. Atilio Bulbo Consul fuit. Buteonis nomine accipitris genus significari, a quo huic familiae id cognomen haesit, Plinius auctor est. Apud Appianum quoque legi Buteonem quemdam fratrem patruelem Africani minoris fuisse. Addam hoc loco Q. Fabium Q. F. Q. N. Labeonem, qui Praetor ex Creta naualem egit anno DLXIV. & post sex annos Cos. fuit cum M. Claudio Marcello. Hunc ferunt arbitrum decepisse Nolanos, & Neapolitanos de finibus agrorum contendentes, & regem Antiochum bello victum. illorum enim agrum, de quo lis erat, 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer