454.
L. Fuluio Curuo. Ambo Coss. de Samnitibus triumpharunt: Fuluius Quirinalibus, hoc est
XIII
. Kal. Mart. Fabius postridie. Dictator rei gerundae caussa an.
CDXXXIIX.
Magistrum equitum dixit Q. Aulium Cerretanum, eo occiso a Samnitibus C. Fabium Ambustum fratrem. Consul iterum fuit post quinquennium cum C. Marcio Rutilo, postea Censorino appellato, iterumque Procos. triumphauit Idib. Nouemb. anno proximo de Etrusceis. Insequenti anno tertium consulatum gessit cum P. Decio Mure II. Cos. & cum eodem Censor fuit an.
CCCCXLIX.
lustrum fecit
XXVIII.
à quo lustro Princeps Senatus in septimum lectus semper est. Iterum Dictator fuit triennio post rei gerundae caussa M. Aimilium Paullum Magistrum equitum dixit, eoque anno sine Consulibus duo Dictatores fuerunt. Rullianus, & post eum M. Valerius Coruus, senis mensibus, quod tempus omnibus Dictatoribus ante L. Sullam constitutum fuit. Quartus consulatus datus est quadriennio post cum eodem P. Decio, cum quo tertium, & Censuram gesserat. vno postea anno interiecto vacuo iidem Consules refecti sunt Fabius v. Decius IV. Hoc consulatu Decius exemplo paterno se deuouit, & occisus est: Fabius triumphum egit tertium de Samnitibus, Etrusceis, & Galleis pridie Nonas Sept. an.
CDLVIII.
Huius
II.. filius Q. Gurges ter Consularis, bis triumphalis, & Censorius, ac Princeps Senatus quater a paternis virtutibus non longe abfuit. Consul fuit cum D. Iunio Bruto Scaeua anno CDLXI. triumphum egit Procos. de Samnitibus anno proximo patre legato in equo currum sequente. Iterum Cos. fuit cum C. Genucio Clepsina post
XVI
. annos, iterumque triumphauit de Samnitibus, Lucaneis, Bruttieis Quirinalibus an.
CDLXXVII.
Tertium consulatum egit cum L. Mamilio Vitulo post
XI
. annos. Censor creditur fuisse, quod Princeps Senatus lectus sit, anno
CDLXXIII.
cum Cn. Domitio Caluino, qui primus e plebe lustrum
XXXII.
condidit. Lustro
XXXV.
& tribus proximis lustris
III.. Gurges Princeps Senatus lectus est. Tertius Q. Maximus Verrucossus a Plutarcho pronepos Rulliani Maximi appellatur, sed cum Q. F. Q. N. a Verrio appelletur, credendum est Gurgitis nepotem fuisse, patrem vero Quinctum nullis maioribus Magistratibus vsum fuisse. Ipse quinquies Cos. bis Dictator, bis triumphalis, bis etiam Princeps Senatus, semel Censor, Pontifex, Augur, & quod omnium maximum fuit, conseruator populi Romani creditus est, secundo bello Punico. quod magis prudenti cunctatione, & constanti patientia assecutus est, quam aliis virtutibus. de quo Ennius,
Vnus homo nobis cunctando restituit rem;
Non ponebat enim rumores, ante salutem:
Ergo postque, magisque viri nunc gloria claret.
Primum consulatum obtinuit anno
DXX.
cum Manio Pomponio Mathone. Ambo Coss. triumpharunt Maximus de Liguribus Kalend. Feb. Matho de Sardeis Idib. Mart. Censor triennio post fuit cum M. Sempronio Tuditano. lustrum fecerunt
XLI.
post biennium iterum Cos. fuit cum Sp. Caruilio Maximo II. Ex hoc apparet censurae honorem quinquennio non durasse, sed XVIII. menses. Hic enim & Censor, & Cos. fuisset, quod numquam accidit. Dictator anno DXXXII. Magistrum equitum dixit C. Flaminium Comitiorum