Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

453.

   IX.. qui Cos. fuit an. CCCXCV . cum C. Plautio Proculo. Nonus M. Ambustus ter Consul fuit. Hunc Verrius N. F. M. N. appellat. primo consulatu eius collega fuit C. Poetelius Libo Visolus biennio ante superioris consulatum. secundum quadriennio post primum gessit cum M. Popillio Laenate II. tertium biennio post cum T. Quinctio Capitolino Crispino. In primo consulatu ouans rediit de Herniceis Nonis Septemb. an. CCCXCIII. in tertio triumphans de Tiburtibus III . Non. Iun. an. CCCXCIX. Dictator fuit comitiorum caussa triennio post triumphum. Censorem fuisse necesse est, cum ter tribus lustris Princeps Senatus fuerit, hoc est XXV. XXVI. & XXVII . Censura fortasse ea est, quam M. Ambusto fratri patrueli tribuimus anno CCCXC . & quam aliqui huic tribuunt quinquennio post, eam illi M. Ambusto, siue alij conferrem, aut totam abiicerem. Cum enim Princeps Senatus legeretur antiquissimus Censorius, quo eum antiquiorem constituamus, magis ad veritatem, aut veritatis imaginem accedemus. Huius filius Q. Maximus Rullianus fuit,
   X.. qui septies Princeps Senatus lectus est. de quo paullo post dicemus. Est etiam alius M. Ambustus superioris, vt creditur Marci filius, qui Magister equitum fuit A. Cornelio Cosso Aruina Dictatore ludorum, vel rei gerundae caussa an.
   XI.. CDXXXI. quo anno Q. Fabius Rullianus Cos. fuit. Ante hunc Q. Ambustus, cuius parentes ignoramus, Magister equitum fuit P. Valerio Potito Poplicola Dictatore Latinarum feriarum caussa an. CCCCIX . & Dictator an. CDXXXII.
   XII.. Comitiorum caussa. Duodecimus est C. Ambustus Mag. eq. in locum Q. Aulij Cerretani in proelio occisi Dictatore Q. Fabio Max. Rulliano anno CDXXXIIX. Hunc M. F. N. N. Verrius appellat, vt ipsum Q. Rullianum, cuius fratrem esse credendum est. Ambustos sequuntur Maximi, vel potius Maxumi, ita enim tunc dicebantur, ex quibus originem ducunt; qui fere omnes aliis cognominibus singularibus inter se singuli distinguuntur, cum omnes fere Q. Fabij Maximi appellarentur. XI. reperio ante Augusti mortem his honoribus, & Magistratibus vsos fuisse. Dictaturas enim quattuor, triumphos decem, censuras quinque Principatus Senatus XIII . Consulatus XXI . & Magisterium equitum obtinuerunt. Hoc singulare accidit huic familiae Fabiae, vt quattuor Principes Senatus essent, tres Maximi, & vnus Ambustus, pater, filius, nepos, ac pronepos, siue abnepos, & ex his tres primi XIII . lustris lectifuerint sine vlla interpollatione, pronepos post duos, quorum alter Fabius etiam fuit. Primus Q. Fabius M. F. N. N. Rullianus fuit, qui cognomine a Rullis originem ducere videretur, in adoptionem datus Fabiis; quod minime scriptum reperi, Rullos tamen Seruilios plebeios appellatos fuisse certum est, vel ex eo, qui legem Agrariam promulgauit. Tr. pl. Cicerone Cos. Maximi cognomen ex Censura obtinuit, in qua turbam forensem in tribus vrbanas coëgit, qui plurimum in Comitiis poterant. Verrius tamen id cognomen ante Censuram eidem tribuit. Hic quinquies Cos. fuit, ter triumphalis, bis Dictator, quod pauci Romae obtinuerunt, septies Princeps Senatus lectus est, quod nemini datum est. Magister equitum fuit L. Papirio Cursore Dictatore rei gerundae caussa an. CDXXVIII. coactus est abdicare, honesta de caussa, quod absente Dictatore Samnites hostes vicisset. Consul fuit post triennium cum
Zz ij


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer