449.
Scauro ad populum, quod sacra multa eius opera diminuta esse diceret: cumque seruus Scauri indicium professus ad eum venisset; comprehendi iussit, & ad Scaurum deferri. Hunc Cicero se puerum vidisse refert Consulem,
V.. Censorem, ac Pontificem Max. Quinctus L Domitius Cn. F. Cn. N. frater
VI.. superioris Cos. fuit cum C. Coelio Caldo anno DCLIX. Sextus L. Ahenobarbus Cn. F. quem Suetonius abauum constituit Neronis Imp. aitque cum Praetor esset, Caesarem abeuntem consulatu ad disquisitionem senatus vocasse, Consulẽ e Gallia reuocare tentasse. tandem successorem a senatu eumdem Domitium datum fuisse, sed captum a Caesare Corfinij, ac liberatum Massilienses labantes confirmasse, & in acie Pharsalica occidisse. Eius consulatus fuit anno
VII..
DCXCIX
. cum Ap. Claudio Pulchro. Vxor eius Porcia M. Catonis soror germana. Septimus Cn. Domitius L. F. Cn. N. superioris filius, Cos. fuit cum C. Sosio anno
DCCXXI.
sub Augusto. Hunc maxime laudat Suetonius, damnatum lege Pedia, vt Caesaris percussorem, sed insontem, Bruti, & Cassij partes secutum, & post eorum interitum, classem retinuisse, eamque postea tradidisse M. Antonio, restitutum in patria amplissimos honores assecutum. Iterum aborta dissensione cum Antonio fuisse legatum, sed postea reuersum ad Caesarem Augustum. Triumphum egit Procos. ex Hispania post consulatum
VIII.. anno proximo. Octauus L. Domitius Cn. F. L. N. superioris filius. Hic Consul fuit cum P. Cornelio Scipione anno DCCXXXVII. Auus hic Neronis Imp. aurigandi artem, atque saeuitiam eidem reliquit. Triumphalia ornamenta ex Germanico bello tulit, anno DCCXLVII. legatus Imp. Caes. Aug. Vxor Antonia maior M. Antonij Triumviri, & Octauiae maioris sororis Augusti filia. Ex ea suscepit Cn. Domitium Ahenobarbum Neronis patrem, quem ex Agrippina Germanici, & Agrippinae filia procreauit. Confessus est pater nato Nerone, nihil ex se, & Agrippina posse, nisi detestabile procreari. Cum verba Suetonij cum fastis Verrij confero, magnam video varietatem. Nam Suetonius septem consulares, Verrius nouem enumerat: Suetonius post tres Lucios tres Cnaeos, ceteros varie Lucium, & Cn. alternando constituit. Verrius duobus tribusve Luciis quattuor Cnaeos duos Lucios statuit, caeteros alternando variat. Sustulisse videtur Suetonius quartum Cnaeum, & quartum Lucium, Caluinorum fortasse familiae esse existimans. Censura tamen erit alteri addenda, cum Suetonius duos Censorios in his septem enumeret. Paterculus septem ante Cn. Neronis, vt arbitror, patrem ait fuisse singulos parentibus suis natos, consulares, sacerdotes, & paene omnes triumphales. Sed, vt hoc, quod de triumphis dicit falsum est, ita cetera falsa esse possunt. Pater Neronis cõsulatum gessit cum A. Vitellio patruo A. Vitellij Imp. an. DCCLXXXIV. sub Ti. Caesare Aug. Paullo post Cn. Domitius Cn. F. Corbulo Cos. suffectus fuit ex Kal. Febr. anno DCCXC. sub Caligula Imp. eidem post decennium ornamenta triumphalia data sunt de Chauceis ex Germania legato Ti. Cl. Imp. Anno proximo post superioris consulatus annum Cos. fuit Cn Domitius Sex. F. Afer cum Q. Curtio Rufo ex Kalend. Iuliis sub Caligula Imp. A Vespasiano ducta est Fl. Domitilla Fl. Liberalis filia, ex qua Titum, & Domitianum postea Imperatores, & Domitillam suscepit, & vxorem, & filiam adhuc priuatus