Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

447.

Licinius Saloninus Gallienus Caesar. Sed Valerianus Caesar sex annis ante patrem, Gallienus Caesar cum patre occisi sunt. Post haec tempora vnum tantum consularem inueni P. Cornelium Anullinum Cos. suffectum ex Kal. Iul. occisum a Maxentio Caes. anno CIOLVII. sub Constantio sen. & Galerio Maximiano Impp.

448.
DOMITIA .


    DOMITIA plebeia gens Consulares viros, & Censorios aliquot habuit, aliisque honoribus, & sacerdotiis vsos, qui eam nobilem reddiderunt. In duas stirpes Caluinorum, & Ahenobarborum distinguitur. Caluini tres, quattuor consulatus Censuram, & Triumphum, & Magisterium equitum destinatum assecuti sunt. Primus Cn. Domitius, siue Caius, Cos. fuit cum A. Cornelio Cosso Aruina II. anno CCCCXXII. Alter Cn. Caluinus superioris, vt creditur, filius Cos. fuit anno CDLXX. cum P. Cornelio Dolabella Maximo. Censor triennio post cum Q. Fabio Maximo Gurgite. lustrum secerunt XXXII . Caluinus plebeius Censor primus lustrum condidit. Tertius longo interuallo Cn. Domitius M. F. M. N. Cos. fuit cum M. Valerio Messalla anno DCC . Notatum in fastis est post VIII . annos, hunc in insequentem annum designatum non iniisse, sed an de Magisterio equitum, vel de consulatu dictum sit, incertum est. Iterum Consul fuit cum C. Asinio Pollione anno DCCXIII. Triumphum egit ex Hispania XVI . Kalend. Sextil. post quattuor annos sub Augusto Caesare. Praeter hos inuenio C. Domitium Cn. F. Caluinum AEdilem Curulem fuisse cum Sp. Caruilio Q. F. Maximo anno CDLIV. Ahenobarbi nouem, totidem Consulatus, censuras duas, triumphos totidem, triumphalia ornamenta, & Pontificatum Maximum semel obtinuerunt. Hos
   I.. patriciis allectos Suetonius appellat. Primus Cn. Domitius L. F. L. N. L.
   II.. Pron. Cos. fuit anno DLXI. cum L. Quinctio Flaminino. Huius filius Cn. Domitius Cn. F. L. N. cum P. Cornelio Lentulo suffectus est in locum P. Scipionis NasicaeCorculi, & C. Marcij Figuli trigesimo post superioris consulatũ
   III.. anno. Hic etiam Augur fuit. Tertius superioris filius Cn. Ahenobarbus Cn. F. Cn. N. Cos. fuit anno DCXXXI. cum C. Fannio C. F. Strabone. Hunc atauum Neronis Imp. Suetonius appellat. Procos. triumphum egit de Galleis Aruerneis. anno proximo, vel biennio post. Censor fuit cum L. Metello Caluo anno DCXXXIIX. lustrum fecerunt LXII. acerba duorum plebeiorum
   IV.. censura fuit, duos & triginta senatu mouerunt. Quartus Cn. F. Cn. N. superioris filius Cos. fuit cum C. Cassio Longino anno DCLVII. censor post quadriennium cum L. Licinio Crasso oratore. lustrum fecerunt LXVI. Idem Crassus parum collegAe beniuolus dicere solebat, non mirum si barba ahenea esset, cui os ferreum, cor plumbeium esset. Pontifex Maximus fuit anno DCLI. Hic tribunus plebis, quod in locum patris alium Augures cooptassent, ius sacerdotum subrogandorum a collegiis ad populum transtulit. Hunc auunculum Q. Catuli minoris fuisse Cicero significat. Paterculus eam legem tulisse ait C. Mario III. Cos. anno DCL. Idem diem dixit M. AEmilio 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer