59.
aut conditionis omnia habere. Itaque quamquam nec diligentiae in quaerendo, nec in emendo pecuniae peperci, fuit nihilominus & saepe quod alio excurrerem. Praecipuum mihi perfugium fuit
SEGVINVS
ille, Vir vt compositissimis moribus, ita instructissimis, & optime dispositis, Antiquitatum omnium & praesertim Consularium scriniis; doctrina vero tanta, vt puderet eo viuente tale Opus animo designasse, si satis illi temporis fecissent residuum ea munera quibus magna cum laude fungitur. Nec ille tantum suppeditandis & commodandis Numismatis annixus est, quod quam liberaliter fecerit perpetuo meminero, sed saepe etiam explicandis. Id autem quam acute soleat, specimen esto Epistola haec quam scripsit ad Ill. Virum Gothifredum, qua nihil ornatius aut doctius aut ingeniosius excogitari potest. Atque ille etiam mearum elucubrationum arbiter esse tulit, quod officium illi erga me cum Illustrissimo
LOMENIO
Briennae Comite commune est. Hic ille est Vir acri ingenio, expedito sermone, iudicio sagaci, animo prompto, eleganti doctrina, senili prudentia, vigore iuuenili: Qui quidem vnus fortasse inter aequales ita partiri nouit tempora, vt dum amplissimo Munere abunde fungitur, quod maxima totius Orbis cum potentissimo regno negotia complectitur, seponat aliquid pretiosissimae mercis, hoc est temporis, quod suis & amicorum studijs impendat. Vtinam tali commendando Viro mihi praesto sit, qualem se mihi commodare dignatus est, dum Operi praefatus,
SEGVINO
&
BRVNOTIO
pro me persoluit gratias, sed profecto qui hos tam magnifice laudauit, is etiam inuitus effecit ne sua laus vnquam intercideret. Nolim tamen his Arbitris obijci, si quid demissum aut minus grande ac plebeij saporis in his meis scriptionibus occurrit. Neque enim fuit beati huius otioli omnibus adhaerescere, nec liberalitatis & humanitatis qua abundant, seuere ad superbum hoc, vt ait Tullius, aurium iudicium omnia reuocare. Fecit hoc aliquando
DODARTVS
ille Collega meus, & subinuitus fecit. Atque ecce ille mihi manum inijcit ad suae industriae commendationem tota mente festinanti. Non tamen prohibebit quin & politissimum ingenium & orationis vrbanitatem atque elegantiam & acumen conijciendi commemorem. Vtinam induci posset, vt de his scribere vellet: quamquam enim talia non diu tractauit, satis apparet, hunc in illis quemadmodum & his artibus libero dignis quas oblectamenti causa pene etiam puer didicit, non desiderare indocilem vsus disciplinam; atque illud omne nihil est praequam quod in rebus Medicis est assequutus, quibus iam diu se totum addixit. His adiutoribus & consultoribus ad exitum perductus est ille Liber, qui vt nitidior in manus nostrorum hominum perueniret, omni cura, labore, meditatione prouisum est: primo enim non ea tantum quae suppleuimus, ad normam vetustorum Nummorum exacta sunt, sed etiam quae Fuluius tradiderat: quod quantum profuerit, vnus fortasse noui: facile autem agnoscet quisquis haec diligenter inter se comparabit. Deinde notas apposui quibus metallum & magnitudo designaretur, vt AV de auro sit intelligendum AR de argento, AE de, aere, P de plumbo, quod vnum in gente Pedania reperitur, quamquam ex Plauto & Martiali, suspicio sit olim e plumbo cusum fuisse monetae genus. Modum indicant numeri, vt nota I minimum nummum, 2 mediocrem, 3 maximum denotet; denique additi Nummi habent Asteriscum. Quamquam autem omnes neruos contendimus vt castigatissimus Liber e manibus nostris prodiret in publicum; quaedam tamen nostram diligentiam effugerunt: nam & omissa quaedam, & quod est grauius, nonnulla perperam addita, quae tamen perpauca sunt: nam si duos Nummos excipias qui sub finem gentis Antoniae sunt additi, vix vsquam