Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

444.

cum, si de patre Scauro loquimur, iam Scaurus mortuus erat, cum Verres Praetor, aut Quaestor fuit; si de filio, non hic Dolabella est, de quo Cicero in Praetura vrbana lib. III. in Verrem ait Verrem defendisse legatum Proquaestore suum. Additque: Nemo iam Dolabella, neque tui, neque tuorum liberum, quos tu miseros in egestate, atque in solitudine reliquisti, misereri potest. Ille Dolabella Carbonis successor in Consulatu fuit, hic XXV. annis antiquior est. Quartus L. Dolabella L. F. L. N. quincto Kal. Feb. an. DCLV. Procos. ex Hispania vlteriore de Lusitaneis triumphum egit. Quinctus Cn. Dolabella, de quo Ciceronem locutum esse dicebamus. is Cos. fuit cum M. Tullio Decula anno DCLXXII. Procos. quadriennio post ex Macedonia triumphum egit. Sextus est P. Dolabella P. F. P. N. gener Ciceronis, qui C. Caesari Cos. v. Idib. Martiis interfecto, suffectus est anno DCCIX. Collega eorum M. Antonius. Hic modo laudatur, modo vituperatur a Cicerone. quod enim egerat aduersus eos, qui columnam Caesari statuerant, aut contra M. Antonium, effert summis laudibus; quod vero contra Trebonium, aut alios percussores Caesaris maxime vituperat. Hostis iudicatus est occiso Trebonio, isque paullo post a Cassio obsessus se ipsum interfecit. Cinnae duo consulatus obtinuerunt quinque. Nam L. Cornelius L. F. Cinna Cos. fuit cum L. Cassio Longino Rauilla an. DCXXVI. Huius, vt creditur, filius Cos. cum Cn. Octauio post annos XL. a collega vrbe expulsus cum C. Mario vrbem ingressus, & collegam, & qui ei suffectus fuerat, L. Merulam occidit. triennio consulatum continuauit. Collegam habuit in secundo consulatu C. Marium septimum consulem, quo Idib. Ian. mortuo L. Valerius Flaccus suffectus est. In tertio, & quarto Cn. Papirius Carbo collega fuit. In hoc quarto Cinna seditione orta se consulatu abdicauit, & ab exercitu suo occisus est. Solus Carbo sine collega Cos. fuit. Cinnae filij fuerunt L. Cinna & Cornelia C. Caesaris Dictatoris vxor, ex qua Iuliam procreauit Cn. Pompeij Magni vxorem. Hanc ita adamauit Caesar, vt magno periculo eam retinuerit inuito L. Sulla Dictatore. Nunc de Merenda, & Blasione, quos consulares fuisse scimus a superioribus separatos, dicendum est. Ser. Cornelius Merenda Cos. fuit anno CDLXXIX. cum M'. Curio Dentato IV. Cn. Cornelius L. F. Cn. N. Blasio Cos. fuit cum C. Genucio Clepsina II. post quadriennium a superiore. Triumphum egit de Sassinatibus. Censor fuit cum C. Marcio Rutilo Censorino II. quinquennio post consulatum. Lustrum fecerunt XXXV. Iterum Consul fuit an. CDXCVI. cum C. Atilio Regulo. Sine cognomine vllo Cornelios aliquot inuenio. Nam Seruio Tullio Rege Cornelius sacerdos fuit. & Ser. Cornelius Flamen Quirinalis mortuus est anno vrbis CCC. & A. Cornelius Quaesitor defalso fuit anno sexto ante eum annum, vt Liuius testatur. P. Cornelius Trib. Mil. fuit an. CCCLXIV. Alter eiusdem nominis quadriennio post, C. Cornelius an. CCCLXVII. Haec tempore libertatis reip. Romanae. Postea ante Augusti mottem hos consulares inuenio. Lentuli septem totidem consulatus, triumphalia ornamenta duo obtinuerunt. Namque eodem anno P. Cornelius P. F. Lentulus Marcellinus & Cn. Cornelius L. F. Lentulus Consules fuerunt anno DCCXXXV. & Cn. 

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer