Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

442.

facti pondo haberet. furacem fuisse iocus ille eiusdem Fabricij in eum dictus ostendit apud Ciceronem; cum is gratias ageret, quod eum Consulem fecisset bello praesertim magno, & graui; malui inquit compilari, quam venire, non est, quod gratias agas. Ab hoc ortus est L. Cornelius Sulla, qui Sextus ab illo dicitur fuisse. Cognomen mutasse maiores dicuntur ob libros Sibyllinos, quibus interpretandis vnus maiorum praefuit, Decemvir sacris faciundis. ab eo munere Sibylla, vel Sibulla, postea Sulla, vel Sylla dictus est. quamvis aliqui, quod flauo, comptoque capillo fuerit, ita appellatum asserant. P. Cornelius is dicebatur, Flamenque Dialis fuit, vt apud Gellium L. Sullam libro rerum gestarum secundo scripsisse inuenio. Duos solos Consulares inuenio Sullas, quorum alter Cos. designatus ambitus damnatus est, alter Sulla Felix, qui Dictator, bis Consul, ac triumphalis fuit. Vir fortis, sed tyrannus, & sanguinarius. L. F. P. N. a Verrio appellatur. Quaestor C. Mario Consuli, Iugurthino in bello fuit; cumque Iugurtha deditionem fecisset, a Sulla Mario datus est; quam speciem in anulis, & nummis exprimendam curauit. vnde initium partium, & multorum malorum seminarium exortum est. Tribus tamen trophaeis postea vsum, quod etiam Pompeio Magno placuit, Dion refert. Consul cum Q. Pompeio Rufo genero patre fuit anno DCLXV. cum bellum Mithradaticum suscepisset, contentione orta inter C. Caesarem L. F. Strabonem, & P. Sulpicium adolescentes disertos, prouincia consularis C. Mario ex lege Sulpicij tribuitur. Hinc maximum ortum inter Marianos, & Sullanos bellum ciuile. Victor Sulla in Asiam profectus est. Vbi fortem se, atque felicem multis, magnisque rebus gestis ostendit. Inde reuersus Samnites ad internecionem deleuit, Marianos occidendos, proscribendosque curauit. Dictator ab interrege L. Valerio Flacco Reip. constituendae longo interuallo Dictaturae nomine inaudito, dictus est. anno DCLXXI. anno proximo triumphum per biduum egit ex Graecia, Asia, Ponto, & rege Mithradate IV. & III. Kalend. Febr. In sequentem annum Cos. designatus est cum Q. Caecilio Metello Pio. Altero post Consulatum anno se Dictatura abdicauit: quod C. Caesar reprehendere solebat, ac dicere eum magistrum populi, sic enim veteres Dictatorem appellabant, litteras nescisse: non quod Sulla indoctus esset, sed quod tyrannorum iura, siue artem tyrannidis retinendae, quas litteras reconditas appellabat, ignoraret. In quibus illud erat ex Euripide: Si violandum ius est, regnandi caussa &c. in quo Caesar a Cicerone iure notatur. Vxores L. Sullae quinque fuerunt, Ilia prima, ex qua filiam suscepit, AElia secunda, tertia Coelia, quam vt sterilem repudiauit; quarta Caecilia L. Metelli Delmatici filia, quae parum pudica credita est, geminorum Fausti, & Faustae mater. haec prius M. AEmilio Scauro principi Senatus nupserat, ex qua filium, & filiam susceperat. Quincta vxor Valeria Messalae filia Q. Hortensij soror, ex qua Postuma nata est. Faustus Pompeiam Cn. Magni filiam duxit, Fausta nupsit T. Annio Miloni, cum qua C. Sallustius Crispus historicus deprehensus loris caesus est, altera Fausta, siue eadem nupsit C. Memmio, ex qua C. Memmius natus est, & ab eo repudiata nupsit C. Apronio Limoni. 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer