Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

440.

Auguris, & Laeliae filiae. His parentibus ortus est P. Cornelius Nasica postea dictus Q. Metellus Pius Scipio, a Q. Caecilio Metello Pio adoptatus. cuius frater a L. Crasso auo adoptatus est. Vxor Scipionis Metelli fuit Lepida, quam sponsam dimisit, sed cum ea M. Catoni promissa fuisset, recuperauit. Quod iniquo animo tulit Cato, & lambicis versibus in eum inuectus est. Filia Cornelia P. Crassi M. F. a Parthis cum patre interempti, & postea Cn. Pompeij Magni vxor. Addatur superioribus Cn. Scipio Hispallus L. F. L. N. qui Cos. fuitan. DLXXVII. cum Q. Petillio Spurino. Ambo Consules in Magistratu mortui sunt. Scipionis nomine baculum significari Plautus docet. in hanc familiam id cognomen venisse ferunt; quod senex caecutiens, aut infirmus pro baculo vteretur filio.
   
   III.. Vidimus Cossorum, & Scipionum stirpes: nunc Lentulorum persequamur. His varia cognomina adduntur Caudinus, Lupus, Sura, Spinther, Marcellinus, & si qua alia sunt. Sexdecim Lentulos inuenio consecutos fuisse Pontificatum Maximum, & dictaturam semel, censuras quattuor, triumphos duos, ouationes
   I.. duas, Principatum senatus bis, consulatus sexdecim. Primus L. Lentulus Cos. fuit cum Q. Publilio Philone II. anno CDXXVI. Dictator fuit post annos
   II.. septem rei gerundae caussa. Alter est Ser. Lentulus Cn. F. Cn. N. vt Verrio
   III.. placet. Cos. fuit anno CDL. cum L. Genucio Auentinensi. Tertius L. Lentulus Ti. F. Ser. N. Cos. anno CCCCLXXIIX. cum Manio Curio Dentato
   IV.. III. triumphum egit de Samnitibus, & Lucaneis Kalend. Mar. Quartus L. Lentulus Caudinus superioris filius Cos. cum Q. Fuluio Flacco anno DXVI. Censor anno proximo cum Q. Lutatio Cercone, qui in Magistratu mortuus
   V.. est, & Lentulus abdicauit. Pontifex Max. fuit anno DXXXII. post L. Metellum. Huius frater P. Lentulus Caudinus L. F. Ti. N. Cos. fuit cum C. Licinio Varo. Successor fratris fuit in consulatu. quo anno Ludi saeculares
   VI.. tertij facti sunt. Caudinus de Liguribus Idib. intercal. triumphauit. Post hunc Cn. Lentulus L. F. L. N. Cos. fuit cum P. Ailio Paito anno DLII. Procos.
   VII.. ouans reuersus est ex Hispania Citeriore post quinquennium. Huius frater L. Lentulus Procos. ouans ex Hispania anno DLIII. & anno proximo Cos.
   VIII.. fuit cum P. Villio Tappulo. Octauus P. Lentulus L. F. L. N. superioris filius, vt creditur, Cos. suffectus fuit cum Cn. Domitio Ahenobarbo in locum P. Cornelij Scipionis Nasicae Optimi filij, & C. Marcij Figuli, qui vitio facti abdicarunt anno DXCI. Censor fuit, vt quibusdam placet, anno DCXV. cum Ap. Claudio Pulchro. Lustrum non fecerunt. Princeps senatus lustro LIX. & LX. lectus est. Auus hic P. Surae fuit, vt ex Cicerone
   IX.. didicimus. Nonus L. Lentulus Lupus Cn. F. L. N. vt Verrius testatur, Cos. fuit cum C. Marcio Figulo anno DXCVII. Censor cum L. Marcio Censorino post nouem annos fuit. Hic ille Lupus est, vt arbitror, quem Lucilius vexat, qui eisdem temporibus fuit, eumdemque post consulatum damnatum fuisse lege Caecilia repetundarum, ac postea Censorem fuisse Val. Max. lib. VI.
   X.. cap. XI. scribit. Post hunc frater huius Cn. Lentulus Cos. fuit cum L.
   XI.. Mummio anno DCVII. Vndecimus alter Cn. Lentulus, cuius parentes ignoramus, Cos. fuit anno DCLVI. cum P. Licinio Crasso. Duodecimus
Cn.


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer