Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

437.

Trib. militum fuit, iterum quadriennio post, III. anno CCCLXIX. quarto post biennium, v. item post biennium, hoc est vno solo interiecto, in quo priuatus fuit. Sextum Tribunus fuit anno CCCXXCII. biennio post VII. His temporibus victis Gallis magnae seditiones ortae sunt de Consule altero plebeio creando, ob quas Tribuni plebis sine curuli Magistratu popularem
   XVI.. statum quinquennio rexerunt. Sextusdecimus M. Maluginensis superioris,
   XVII.. vt putant, frater bis Tribunus Militum fuit cum A. Cornelio Cosso anno
   XVIII.. CCCXXCIII. & triennio post. Post hos duos, inuenio Ser. Cornelium Maluginensem, quem M. N. appellat Verrius Magistrum eq. fuisse T. Quinctio Capitolino Crispino Dictatore rei gerundae caussa anno CCCXCII.
   XIX.. Hunc suspicantur Seruij septies Tribuni filium. Sequuntur Aruinae duo, quorũ
   XX.. alter Magister eq. bis, Consul bis Dictator, & triumphalis, alter Consul bis, & Censor fuerunt. Prior A. Cornelius P. F. A. N. Cossus Aruina Magister equitum fuit T. Manlio Imperiosso Torquato anno CD. Dictatore rei gerundae caussa. Iterum eodem Dictatore post quadriennium comitiorum caussa. Consul fuit anno CDX. cum M. Valerio Coruo III. Ambo de Samnitibus triumpharunt, Coruus x. Kal. Octob. Aruina VIII. Kalend. Iterum Consul fuit cum Cn. Domitio Caluino anno CDXXII. Dictator decennio post Ludorum Romanorum, & rei gerundae caussa. Non desunt scriptores, qui Dictatorem triumphasse affirment, sed Verrius in his non est, quem sequimur. Huius filius P. Aruina A. F. P. N. Cos. fuit cum Q. Marcio Tremulo anno CDXLVII. Censor post XII. annos cum C. Marcio Rutilo Censorino. lustrum fecerunt XXX. Iterum Cos. cum Q. Marcio collega anno CDLXV. Cossos rugosos dictos Festus ait a vermibus eiusdem nominis, qui ligni materiam edunt, ab hoc cognomine credo Cornelios dici, non a cornu, vel corno: vt a Clauso Claudij, a Voleso Valerij, a Fuso Furij, quiantea Fusij dicti sunt.
   
   II.. Scipionum gentem Africani duo nobilem alioqui, multo ceteris illustriorem reddiderunt. De his ita agendum videtur, vt prius eos, qui ante Africanum maiorem Scipiones Magistratus maiores, aut honores consecuti sunt, enumeremus, postea de Africano, & aliis tractemus. Vndecim inuenio ante Africanum consecutos fuisse Pontificatum Max. duos Dictaturam vnam, Triumphos tres, Censuram vnam, Consulatus nouem, Tribunatus consulari
   I.. potestate duos, Magisteria equitum tria. Primus P. Cornelius an. CCCLVII. Magister equitum fuit M. Furio Camillo Dictatori rei gerundae caussa, a quo Veii capti sunt, & de iis triumphauit. Anno proximo Trib. Militum factus
   II.. est, & iterum continuato in alterum annum Magistratu Interrex biennio post fuit. Huius filius Publius Scipio primus AEdilis curulis fuit anno CCCXXCVII. & Magister equitum L. Furio M. F. Camillo Dictatori comitiorum caussa
   III.. anno CDIII. Eius fortasse frater L. Scipio eodem anno Cos. fuit cum M. Popillio Laenate III. Magister etiam equitum fuerat Ap. Claudio Crassino
   IV.. Regillensi Dictatore rei gerundae caussa anno CCCXCI. Quartus est P. Scipio
   V.. Scapula Pontif. Max. anno CDXXI. quadriennio post Cos. cum C. Plautio Proculo. Hunc sequitur P. Scipio Barbatus, qui Dictator fuit comitiorum
Xx iij


Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer