Full text: Orsini, Fulvio: FAMILIAE ROMANAE IN ANTIQVIS NVMISMATIBVS, AB VRBE CONDITA, AD TEMPORA DIVI AVGVSTI.

431.

Tertius insignis vir, qui primus post Cannensem pugnam Hannibalem vicit, & quinquies Consul fuit. Ante secundum bellum Punicum Cos. fuit cum Cn. Scipione Caluo an. DXXXI. Kal. Mart. triumphum egit de Galleis Insubribus, & Germaneis, atque spolia opima rettulit duce hostium Virdumaro ad Clastidium interfecto. II. Consul suffectus fuit L. Postumio Albino III. qui ante quam iniret, occisus est, sed vitio factus abdicauit, & in eius locum Q. Fabius Maximus Verrucossus III. Cos. fuit cum Ti. Sempronio Graccho. post pugnam Cannensem anno primo, hoc est anno Vrb. DXXXIIX. Sed anno proximo cum eodem Q. Fabio IV. ipse III. creatur. Triennio post captis Syracusis in monte Albano II. triumphum egit, atque ouationem III. Procos. Quartum Cos. fuit. an. DXLIII. cum M. Valerio Laeuino II. in quincto consulatu, quem cum T. Quinctio Crispino gessit
   IV.. biennio post ab Hannibale occisus est. Quartus Marcellus Cos. fuit an. DLVII. cum L. Furio Purpureone. triumphum egit de Comensibus, & Insubribus IIII. Non. Mart. Censor cum T. Quinctio Flaminino post septem annos lustrum fecit XLVIII.
   
   V.. Quinctus Cos. cum Q. Fabio Labeone anno DLXX. Sextus vir insignis, qui
   VI.. ter Consul fuit, & ter triumphalis. His nepos Marcelli quinquies Consulis fuit, de quo Asconius ait, cum ad Aedem Honoris, & Virtutis suam, & patris, & aui statuas posuisset subscripsisse TRES MARCELLI. NOVIES. Coss. In mari periisse Cicero auctor est. In primo Consulatu, quem gessit cum C. Sulpicio Gallo triumphauit de Galleis Contrubeis, & Liguribus, Veleatibusque, Idibus intercalaribus an. DXXCVII. Iterum Cos. fuit cum P. Scipione Nasica II. & de Liguribus, & Veleatibus iterum post annos XI. triumphauit. Tertium Cos. fuit triennio post cum L. Valerio Flacco, &
   VII.. Procos. tertio triumphauit de Celtibereis an. DCII. Septimus M. Marcellus M. F. M. N. Cos. fuit cum Ser. Sulpicio Rufo iurisconsulto an. DCCII. Hic ille est, quem magnis laudibus exornat Cicero, tum in Bruto, tum in oratione pro M. Marcello inscripta, qua gratias agit in Senatu Caesari, quod se facilem in restituendo eo praebuerit. Sed a P. Magio Chilone in portu Attico interfectus est, vt ex Ser. Sulpicii litteris ad Ciceronem missis constat.
   VIII.. Anno proximo C. Marcellus C. F. M. N. frater patruelis superioris Cos. fuit
   IX.. cum L. Aimilio Paullo. Huius mater Iunia dicebatur. Postremus Cos. fuit anno sequenti, quo bellum ciuile inter Caesarem, & Pompeium exarsit C. Marcellus M. F. M. N. Hic vltimi Marci frater germanus, eius collega fuit L. Cornelius Lentulus Crus Flamen Martialis. Ferunt Octauiam maiorem sororem Augusti C. Marcelli vxorem fuisse, ex qua natus est ille M. Marcellus primus gener Augusti, quem deflet Vergilius pulcherrimis versib. & Marcellae duae, quarum alteram duxit M. Agrippa. & postea Antonius M. Antonii Triumviri filius. Octauia mortuo C. Marcello nupsit M. Antonio Triumviro. Hunc C. Marcellum eundem esse arbitrantur, quem C. F. Cos. fuisse diximus. A Marcellis Cornelii Lentuli Marcellini originem ducunt, translato aliquo Marcello in Corneliorum familiam adoptione. Plebeium fuisse C. Claudium Caninam, qui bis Consul, Censorius, & triumphalis
fuit,


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer