430.
& filiam Clodiam Augusti sponsam reliquit. Caius filios duos reliquit eisdem cognominibus Appium maiorem, & Appium minorem, quorum Asconius in Miloniana meminit. Appius Pulcher, de quo dicebamus, Consul fuit anno
DCXCIX.
cum L. Domitio Ahenobarbo, Censor quadriennio post cum L. Calpurnio Pisone Caesonino. Post consulatum Procos. in Cilicia fuit cuius M. Cicero successor fuit. Admonet eum Cicero, vt de proauo suo in censura cogitet. ex quibus verbis apparet eius proauum fuisse Censorium, vel Appium, vel C. Pulchrum Censorium, de quibus antea diximus. Hic Augur fuit, & libros de Augurali disciplina edidit. Haec de Pulchris.
II.. Centhonum cognomine duos solos reperio C. Centhonem Caeci filium, qui Consul, Censor, & Dictator fuit, atque Appium qui Propraetore ouationem obtinuit, eius filium; Cai consulatus fuit anno
DXIII.
cum P. Sempronio Tuditano, quibus Consulibus Liuius Andronicus primus poëta Latinus fabulam dedit. Censuram post
XV.
annos gessit cum M. Iunio Pera, lustrum fecerunt
XLII.
Dictator fuit comitiorum caussa anno
DXL.
Magistrum equitum dixit Q. Fuluium Flaccum. Appius Propraetore ouans ex Celtiberia
III.. reuersus est anno
DLXXIX.
Nerones duos consulares video, quorum alter censuram, & ouationem obtinuit. Nam C. Claudius Ti. F. Ti. N. Nero Cos. fuit cum M. Liuio Salinatore
II.
anno
DXLVI.
insignem victoriam ambo Consules Asdrubale occiso de Poeneis obtinuerunt. de quibus Salinator, in cuius prouincia res gesta est, triumphum egit; Nero maiorem laudis partem ouans tantum obtinuit. Censor cum eodem Salinatore triennio post: lustrum fecerunt
XLV.
inimicitias se non deposuisse ostenderunt, notis collegAe vnusquisque eorum notatus. Alter Nero fuit Ti. Claudius P.F. Ti. N. Consul cum M. Seruilio Pulice Gemino anno
DLI.
His Coss. Scipio Africanus Hannibalem vicit, & finis bello Punico secundo impositus. Cum hi duo Nerones Tiberij nepotes a Verrio dicãtur, & Ti. Nero Caecifilius fuerit, verisimile est, hos pronepotes Appii Caeci fuisse. Neronem lingua Sabina fortem significari veteres testantur. ex hac stirpe pater Tiberii Caesaris Augusti, & pater Ti. Claudii Augusti, qui Neronem adoptauit, fuit. Praeter iam dicta cognomina, vnum relictum est patriciorum cognomen Caudex, quod consularis vir, & vt quidam asserunt, triumphalis Ap. Claudius C. F. Ap. N. obtinuit initio primi belli Punici. Eius collega fuit M. Fuluius Flaccus an.
CDXXCIX.
insignem victoriam in Sicilia consecutus est. Sed de triumpho relato varietas est inter scriptores, & Verrius Flaccus in fastis omisit. Hunc fratrem fuisse Ap. Caeci, sunt qui affirment. ego vel vterinum, vel consobrinum esse crediderim potius, quam germanum. Plebeios Marcellos fuisse diximus, sed clarissimos, & ornatissimos viros fuisse constat. Nouem enim viri obtinuerunt. Dictaturam vnam consulatus
XV.
Censuram vnam. triumphos publicos
IV.
opima spolia semel. ouationem vnam. in monte Albano semel.
I.. septem primi M. Marcelli dicti sunt. Primus Consul fuit cum C. Valerio Potito Flacco an.
CDXXII.
Dictator quadriennio post comitiorum caussa
II.. Magistrum equitum dixit. Sp. Postumium Regillensem Albinum; vitio facti
III.. abdicarunt. Alter Marcellus Cos. an.
CCCCLXVI.
cum C. Nautio Rutilo.